De ratione finali Ludorum vix celebrato rum deducenda
De ratione finali Ludorum vix celebrato rum
deducenda
Bene
fecimus, dixit Johannes Malagò, Ludorum Consessus praeses
Internationalis, ex actibus gymnicis Italicis rationem finalem
sumens.
Eadem
fere quam Londinum numismata nostra fuerunt (XXVIII); numismata
aurea non minora (VIII). Numismata argentea aucta sunt (XII),
eodem modo aënea (VIII).
Tamen
exitus in campo athletico non tam clari quam priores infeliciter
fuerunt. Nullum numisma athletis Italicis fuit, aliter ac evenit
anno MLMLVI abhinc.
Me
miserum - ait idem praeses -, aliquod saltem numisma confiteor
adducere mihi persuasum fuisse. Nullum dubium, athletis maximis
ut Paltrinieri et Tamberi
absentibus,
quominus exitus negativus futurus esset; ita sperabam fore, ut
athletae, cui nomen Schwazer, certamen interdicturum non esset.
Nobis certe ad res cogitandas revertere opus est.
In
summa Italici lusores LXXII numismatibus honestati sunt. Ita
decem prae centum magis quam Londinum et quinquaginta sex prae
centum magis quam Pekinum.
Praemia
aestimantur eodem pondere quam summa pecuniaria tributa a Ludorum
Consessu Internationali, cum sciamus aureum aestimari centum
quadraginta milia euronorum circiter.
Ii
qui numismata aureum habuerunt aetate fuerunt multo minores quam
pares operantes triginta duobus annis ante.
In
urbe quadam Americae Septentrionalis (Los Angeles) aetas media
fuit prope viginti quinque annos circiter. Hoc anno in natione
Brasiliana aetas pro rata praemiorum aureorum minuta magis est
prae Londino (tres anni minus) et prae Pekino (quattuor anni
minus).
Inter
regiones magis laurea coronatae sunt: Pedemontium, Tridentum,
Altus Athesis et Aprutium.
Latium
prior regio evasit, secutae sunt Tuscia, Sicilia, Liguria, quae
octo numismata habuerunt.
Nobis
non obliviscendum est olim similes ludos sacros fuisse, cum
Graecia certamina gymnica pro Jove Maximo institueret. Et hi ludi,
qui Olympiades nuncupati sunt, celebrati sunt non tempore profano,
sed tempore festivo, Divinitati Maximae dicato. Adeo ut tempus
computaretur ab Olympiade quaque, quia hoc momentum tam
ingens
erat, ut cives omnes congregarentur et spectaculo sollemni
adessent.
Si
soli mares spectaculo aderant, servi et feminae non minore
libertate eo momento gaudebant.
Hodie
facta gymnica sunt facta physica et qualitates tecnicas monstrant.
Olim lusores erant heroes et viri gloriosi (Epaminonda), quorum
actus erant imprimis aptitudinis moralis demonstratio.
O
mores, o tempora!
Scripsit Johannes Teresi
|