Bill Gates denuo locupletissimus
Bill Gates denuo locupletissimus
Bill
Gates, conditor societatis computatralis Microsoft, denuo factus
est divitissimus civis mundi, aestimata re familiari 90
miliardorum dolarium. Novum indicem locupletissimorum hominum
mundi publicavit modo agentura Bloomberg.
Hoc
anno in indice Bloombergiano Gates superavit Amancionem Ortegam (Hispanum,
possessorem negotiationis vestiariae Zara) necnon concivem suum
Warrenem Buffet (Berkshire Hathaway), qui varia ex industria
lucrum obtinet.
Causam
reditus Gates in primum locum indicis non esse activitatem in re
computatrali (nam ante 16 abhinc annos abdicavit e munere
praesidis Microsoft) sed collocationes pecuniae in alias
industrias, negotiationes scilicet Ecolab ac Canadian National
Railway Company (Ferrovia Canadiana); quae dederunt ei 31 nova
miliarda dol.
Multi
autem magis confidunt indici miliardariorum, quem divulgat
ephemeris negotiatoria "Forbes". Ubi iam primum Gates
divitissimus homo mundi denuo nuncupatus est, sed antea spatio
quattuor annorum (2010-13) principatum amisit, superatus a Carlo
Slim, Mexicano "barone" telecommunicationis.
In
ambobus indicibus 5./6. locum tenet Mark Zuckerberg, conditor
societatis Facebook, qui – propter inopinatam Prosopobiblii
evolutionem – citissime per scalas indicis escendit ut verus
"equus niger" (ut Angli dicunt) curriculi.
Scripsit Iconoclastes
|