V Res Mirabiles quae in Luna Relictae Sunt
Abhinc plus quam XL annos homo lunam cepit sed non solum vestigia sed etiam complures alias res reliquit. Exempli gratia:
I - Duae Pilae Pilamallearis
Alanus Shepard erat homo quintus qui in luna ambulavit sed pilamalleo ludere primus. Alanus pilam bis icere conatus est. Primo conato deerravit sed secundo pilam icit et, ut dixit Alanus, perlonge volavit. Clavam agitatoriam (golf club) secum ad terram tulit sed non erat ei satis tempus ut pilas inveniret et referret.
II - “Austronauta qui Cecidit”
Novistine artem in luna esse? Ita vero! Unum exemplum clarum, quod “Astronauta qui Cecidit” (“The Fallen Astronaut”) dicitur, in lunae compo ab grege illius navis sideralis quae Apollo XVI dicitur positum est. Ex aluminio formatum hoc homini signum tantummodo 3.3 uncias longum est.
Signum factum est a Belgico artifice nomine Paulo Van Hoeydonck qui attestatur signum ponendum fuisse erectum ut omnes homines repraesentaret. Sed infeliciter signum relictum est supinum atque iuxtam quendam titulum in quo sunt scripta nomina eorum astronautarum qui dum caelos explorant ceciderunt.
Procul dubio Paulo numquam erit opportunitas signum reponendi.
III - Fragmentm Lavae ex Laco Diaboli in Oregonia Exceptum
Iacobus (James) Irwin, astronauta qui erat gregis particeps navis sideralis nomine Apollo XV, parvum lavae consolidatae fragmentum in luna reliquit. Hoc rudus ex Laco Diaboli qui situs est prope oppidum quod Bend dicitur (Oregoniae) ubi olim NASA astronautas misit ut in saxis colligendis se exercerent. Dum Oregonia versabatur singulus astronauta incolae loci hospes traditus est. Iacobus cum quodam viro nomine Cano (Floyd) Watson amicitiam contraxit. Post quinque annos, cum Iacobum ad lunam iturum esse comperisset, Watson Iacobum ut saxum illo secum ferret rogavit.
Iacobus vere id tulit et ut argumentum ei sit ad Canum photographema misit in quo erat saxi imago cum chirographum in quo scriptum est, “Lava Oregoniensis in Luna!”
IV - Photographema Decolor
Certe multi astronautae in luna imagines luce expresserunt sed astronauta Carolus Dux (Charles Duke) photographema secum ad lunam tulit.
In hac imagine Carolus ipse, uxor nomine Dorothea (Dorothy) et duo filii, Carolus et Thomas, in sedile sedere ostenduntur. Terga est haec inscriptio: “Ecce, familia Astronautae Ducis ex Terra. Ad lunam descendit mense Aprili MCMLXXII.”
Proh dolor, photographemata cito pallent quia luna atmosphera caret igitur solis lux in luna validior est quam in terra. Ita, procul dubio iam post quadraginta quattor annos hoc photographema, quod in sacco plastico servatum est, adusque palluit.
V - Nuntius ex Regina Missus
Grex navis sideralis nomine Apollo XI partem parvam monarchiae Britannicae secum tulerunt. Cum ad lunam venissent astronautae discum parvum (tantummodo 1.5 uncias longum) relinquere rogati sunt. In hoc disco nimis parvis litteris scripti sunt benevolentiae nuntii ex ducibus nobilibus hominibusque cum Papa Paulo VI, Indira Gandhi, Regina Elisabetha II, Dwight Eisenhower, Ioanni Kennedy, Lyndon Johnson, et Ricardo Nixon.
Discus fictus est ut per mille annos superaret. Est etiam quasi monumentum: cum saeculum vicesimum esset violens, duces per totum orbem terrarum ob optimismum eorum de astronavigatione coniuncti sunt.
Scripsit Stephanus Rex
|