Oeconomia Sinarum:
Oeconomia Sinarum:
nuntii maiori ex parte boni
Oeconomia
Sinarum crevit 6,7% secundo trimestri huius anni, eodem passu ut
primis tribus mensibus a. 2016, secundum modo divulgatam
statisticam officialem. Periti Reuteriani exspectaverunt
incrementum solum 6,6%.
Gaudere
possumus quoque – nam totus orbis terrarum de statu oeconomiae
Sericae pendet – nuntio menstruo m. Maii: consumptio civium
Sinensium crevit tunc passu 10.6%, multo celerius quam
excpectatum erat (10%), citissime a mense Decembrio praeteriti
anni.
Lentius
autem fit incrementum collocationum pecuniae, quae collocationes
creverunt 9% primo dimidio anni, dum in calculatione pro primis
quinque eiusdem anni mensibus (Ian.-Maius) creverant passu 9,6%.
Scripsit Iconoclastes
|