Qualibus opinionibus gestus Britannicus interpretandus sit extra Communitatem Europaeam se ponendi
Qualibus opinionibus gestus Britannicus
interpretandus sit extra Communitatem Europaeam se ponendi
Ex
superficie una ex prioribus quaestionibus a nobis ponenda sit de
condicionibus quae Britanniam impulerunt ad communitatem
Europaeam relinquendam, utrum nexus eius maior sit cum nationibus
Europaeis aut cum America Septentrionali et membris Communionis
Anglicae.
Semper
ex superficie, si consideramus puncta communia cum nationibus
Europaeis pauca sunt cum Britannia, videlicet quod pertinet, v.g.,
ad dispositionem iuridicam.
Si
Francogallia et aliae nationes Latina ex origine plerumque
venientes Romano iure (quod Napoleo includitur in moribus
traditionalibus Francogallicis) utuntur, Britannia contra se
refert ad systema iuridicum proprium, dictum Lex Communis.
Ceterum
Britannia minime habet in animo mutare structuram iuridicam suam
pro Europae beneficio, cui rei addendum est nullam rationem eam
ducere ad id faciendum, cum nationes ut America et Australia hoc
systema optimum putent.
Si
post has considerationes videmus quod pertinet ad actus
intellectuales, Britannia accipit quod in se et inter membra
Communitatis Anglicae perficitur. Nam fetus eiusdem generis,
venientes ex eadem communitate, semper per Britanniam transeunt,
antequam ad alias nationes perveniant.
E
contrario fetus intellectuales, proprii aliarum nationum, alieni
semper sunt a gentibus Britannis.
Si
nunc transimus ad ima, ut rationes non superficiales
comprehendamus, dicendum nobis est Britanniam, antequam sit natio,
insulam esse maribus cinctam et defensam. Historia rerum gestarum
Britannorum stygmata hoc commodo et opportune signata est ab
origine, usque ad actum Henrici regis qui Ecclesiae Catholicae
voluit praestare optimo cum exitu. Vis nationalis propria tempore
transeunte aucta est, adeo ut possit comparare potentiam sua
colonicam cum illis propriis Hispaniae et Francogalliae.
Praeterea
non obliviscendum est sectatores protestantes cuiuslibet
factionis religiosae cito transmigraverunt et domicilium
elegerunt in novis terris, quae appellantur America. Ibi
sectotores non semper optimis moribus fuerunt, se disputantes
inter se et terras novas reddentes locum Gorgoneum.
Res
litterarias Britanni traxerunt e Biblia et experientia vitae (Jordanus
Bruno dicat opus aliquod suum ad vitam terribilem Londinensem):
ceterum Oliverum Twist id magnifice monstrat. Ut insula,
Britannia ad nihil aliud se retulit quam ad se, dum Germanicum
ingenium sibi fere manifestatur tempore transeunte radicibus
alienis (Graeco-Latinis) cum nitatur (Hörderlin maximum huius
rei exemplum est). Ceterum in campo philosophico Germani sunt
maximae mentes prae non solum Europa sed etiam orbe terrarum. Sub
aspectu oeconomico, Germania hodie natio potentissima est et
propterea haud superba ostentatur erga alias nationes, quibuscum
immo foedera “ferit”.
Quamquam
Britannia praeterito recenti in contextu Europaeo includi adsensa
sit, numquam a pecuniae suae usu se abstinuit.
Ex
eo fit, ut usus pecuniarius universalis, qui periculum sit pro
gerenda oeconomia singulae cuiusque nationis, non considerandus
sit ratio vera separationem Britannicam determinans.
Britanni
re vera numquam Europae participes et membra se senserunt. Hoc
dictum eis est: “ si omnes veniunt ad nos, cur nobis necesse
est ad eos ire?”.
Si
olim sermo Francogallicus eminuit rerum humanarum et litterarum
auctoritate, sermo Anglicus postea praevaluit rerum solum
oeconomicarum gratia. Ceterum radices historicae (Celtorum
instantia, videlicet) communes sunt utrique nationi (Britanniae
et Francogalliae).
Immo
cyclus Bretannus nascitur re vera in Bretannia, quae est pars
territorialis Francogalliae, adeo ut illinc moveatur ad insulam
Britannicam (cuius nomen derivatur e Bretannia Francogallica).
Ad
hoc demonstrandum proponendum sit exemplum familiae dynasticae,
cui inscribunt Plactageneti, qui duabus ancoris (Francogallia et
Britannia) nixi sunt (1).
(1)
Emenetissimum signum Imperii Romani Civitatis Civitas sua fuit,
et, si expansio eius colonia fuit, numquam fuit imprimis
ideologica, sed potius instrumentalis et tecnica. Contra expansio
nationum hodiernarum fuit imprimis ideologica, postea et a latere
utiliter instrumentalis. Expansio praeterea eius numquam
superposuit stirpis sanguis vel sanguinem alienum punivit vel
superbe claudi in se ut cricius voluit.
Ceterum
Circulus Scipionicus nullum impedimentum anteposuit, quominus
Graecae Litterae Romam intrarent (Litterae, non Res Oeconomicae).
Roma
semper fuit, Ingenii Fatalis sollertia, ad omnia amplertanda, non
repellenda parata. Quam ob rem Sermo eius Universalis est, et
Patrimonium Ethicum, Sprituale, Humanum, non pelle, non sanguine
tactum, omnibus semper praebet.
Scripsit Iohannes Teresi
|