De libertate hodierna
De libertate hodierna
Sensum
libertatis, qui hodie concipitur ut liberatio a vinculis physicis
et moralibus, oriri e momento historico dato, cui nomen fuit
saeculum Luminum, opinatur. Hac idea statuta et tempore
confirmata, etsi praeter momentum hodie indicatum se referens ad
illam oportet eamus usque ad Antiquitatem, qua similis notio
invenitur, varia bella per orbem terrarum nata sunt sub signo
liberationis a vinculis, quae seditio appellatur contra hostes
qui patriam et cives iniuste obsidunt. Sed liberatio patria ab
alienis gentibus superbis versa est statim in liberationem
personalem, utraque idea constituta super unicum fundamentum,
dignitatem personae, ius conclamatum et maxime petitum a
seditiosis viris saeculi decimi septimi.
Multum
tempus transactum est antequam idea dignitatis singuli facta sit
decretum universale civitatis Europaeae.
Si
per tempora in foederibus Europaeis notio de hac dignitate
inscripta est, non semper decretum universale facta est omnibus,
nisi aliquibus momentis, notis paucis portionibus Europaeis. Anno
MMIX, cum instituatur Charta Libbonensis, iura ad personam totam
attinentia apertis verbis conclamata et scripta sunt.
Si
antea una ex parte ponebantur iura civilia et politica, et altera
ex parte iura oeconomica et socialia, hodie in unum reducta sunt,
notum omnibus sub hac dictione:
dignitate
humana, libertatis fundamentalis principiis, aequalitate,
solidarietate, iustitia et iuribus civilibus.
Constitutio
Rei Pubblicae Italica innovatrix est prae praeterito, tam sub
aspectu democratico, quam sub structura propria, quae annumerat
principia singularia ne nota quidem aliis regionibus Europaeis,
inter quae sunt notio de dignitate hominis (art. II) et personae
promotione (art. III, comma II) et belli negatione ut instrumento
alias gentes offendendi et controversias internationales
dirimendi (art. XI).
Praeterea,
praeter haec iura quae diximus, sunt alia quae tractant de
iuribus
generalibus
necnon de illis spectantibus ad partem oeconomico-socialem et
ethicam stricto sensu.
Regulas
giuridicas, quae principia includunt, non solum pro Imperio et
Consiliariis publicis instituti, quatenus quaestiones quaedam
nisi ante iudices ordinarios et administrativos tolli nequeunt ,
patet, sed eadem acta, ad sphaeram semper structuralem
pertinentia, defendi possunt nisi ante iudices constitutionales.
Dicendum
postremo est Constitutionem, etsi monumentum iuridicum
mirabiliter conceptum et sapienter structum, non minore temporis
uso offici posse, cum hoc in casu ei opus sit quod iuridice
appellatur emendatio quoad in se et pro tempore, at, tempore
transeunte, novas notiones structuram primam perficiendas quoad
dictamen proprium acquiri posse (hoc in casu agitur de notionibus
doctrinae constitutionalis augentibus auxilio temporis et praxis).
Scripsit Johannes Teresi
|