EUROPA EX BRITANNIA OPPUGNATA
EUROPA EX BRITANNIA OPPUGNATA
Postquam
in Orlando, urbe Septentrioamericana, homosexuales, qui in coetu
festive versabantur, quincuaginta a quodam tromocrate interfecti
sunt, omnium mentes denuo ad Britanniae Exitum de Unione Europaea
se converterunt (liceat autem latinizare Brexit in tertia
declinatione, genetivus Brexitis, neutrius generis).
Ex
recenti percontatione quadragesima sexta (46%) centesima pars pro
Brexite opinatur et trigesima nona (39%) malit in Unione manere,
at undecima (11%) nescit utri parti favebit, quartaque pars (4%)
in plebiscitu die 23 mensis Iunii se non interfuturam affirmat (ex
percontatione a YouGov facta). Parlamentarii autem sexaginta (65)
monuerunt ut, Brexite triumphante, vectigalia augerent et
impensae publicae pro egenis minuerent; multi quoque putant
migrantes ab Europa Orientali, Brexite approbato, Angliam non
petituros.
Tam
acris et saeva est pugna de Brexite ut parlamentaria Ioanna (Jo)
Cox, quae nexui cum Unione Europaea favebat, a quodam
separationis fautore die 17 mensis junii esset interfecta.
Reliqui Europaei timent ne Anglia ab Unione exeat, praesertim
quod oeconomia, id est negotia atque incepta, magna detrimenta
caperent; denique David Cameron dixit exitum ab Unione Europaea
esse sine reversione iter, nam euronibus deinde uterentur et
zonam sine terminis (Schengen)in migrationibus observarent et
impensas pro Communitatis administratione augerent; Brexite
triumphante, alius Minister Primarius ab Anglis fortasse eligatur.
Scripsit Paulus Kangiser
|