Quomodo de coniugiis civilibus opiniones publicae et politicae gravissime contendunt
Quomodo de coniugiis civilibus opiniones
publicae et politicae gravissime contendunt
Die
Mercurii XI mense Maio MMXVI nova lex accepta est a Consilio
legatorum populi,quae non parvam perturbationem animi incitat,
cum una ex parte aequum pondus instituit cum matrimonio
traditionali, altera ex parte confligit cum articulo XXIX
Constitutionis Italicae.
Primis
horis postmeridianis enim Consilium approbavit quod in
disputationem inter ministros advenit, adsententibus CCCLXIX et
abstinentibus II; adeo ut vespere eiusdem diei lex confirmeretur
(regulae Montecitorii de suffragio instituendo separant et
distinguunt duo momenta), adsententibus CCCLXXII, negantibus LI,
abstinentibus LXXXXIX, catholicis legatis se huic opponentibus.
Non
vero in festinatione optimum decretum umquam proponitur, et
consessus ministrorum et legatorum non optime ita hoc fecerunt.
Quia
quaestio, an modum traditionalem habitum saecularem gerendi et
vivendi graviter haec statuitio incidat, cum eiusdem ponderis
existimetur eius comparatio cum vetere habitu constituto in
Italicorum mente, ingens est.
Habitu
saeculari rationaliter considerato, non minoris ponderis putanda
erant difficultates, dubia, contradictiones in disputanda
quaestione proferendaque, et differenda. Quod, si salubres
cogitationes praevaluissent, non facillime certum factum esset,
eo magis quo statuitiones in Europa similares nolint se ponere
iuxta habitus veteres et saeculares, sed potius praeter vel apud.
Festinatio
consessus ministrorum et legatorum, cuius praeses est Dominus
Renzi, non certo nascitur e bona ponderatione, sed contra ex
imitatione irrationali exemplorum Europaeorum, valdissime eorum
quae vigent in regionibus Septentrionalibus. Agitur tunc minus de
re ethica quam de re politica.
Ut
res bene se habeat, mentionem de casu Pontificis regnantis
necesse est hic facere. Cum Iste ad sedem suam acceperet
Magistratuum Consilium Superius die XIII mense Junio MMXV locutus
est de impositione ideologica, quae evenit in coloniis
instituendis, ad systemata aliena iuridica subicienda. Illa in
occasione Pontifex dixit phaenomenum hoc omnia involvens hodie
imperans suscitare animorum pertubationem et varias dubitationes
concitare, cum vehiculum fiat per quod transeunt habitus,
conceptiones, regulae iuridicae, quae manifestantur alienae ab
indole propria consortii cuiusdam socialis, quod ita gravissimo
nocumento afficitur et perturbatur. Si haec quaestio est talis,
ut opinio publica et consensus inter ministros et legatos populi
ad aequum pondus perveniant, non alio modo quam modo nimis
expedito considerada est statuitio lex facta, pro qua certissime
maximi pretii non tam intentio politica quam magis ethica
aestimanda sit. Quam ob rem referendum abrogativum indicendum est
ut responsum salutare pro populi dignitate.
Scripsit Johannes Teresi
|