Censebat illam esse amorem…at erat robot!
Fertur Pygmalion
sua arte dedisse vitam statuae puellae quam
amabat. Item etiam hodie ars et scientia miscentur ad
creanda robota,
quae magis magisque similia sunt hominis veri. Ricky Ma,
exempli
causa, graphicus oriundus Hongkonio, in duodeviginti mensibus,
valuit
efficere magnificum robot cum vultu artificis
scaenicae Scarlett
Johansson, quam secreto amabat. |
|
|
|
|
Haec singularis
“pupa mechanica” est alta tamquam muliercula; longi
capilli flavi, oculi nigelli et cutes cummea ei
sunt. Potest efficere agitationes simplices brachiis et cruribus et in
suo vultu possumus agnoscere varios motus. Potest interea aperire et
claudere oculos, et si quis ei dicat “Es pulcherrima !”, subridet et
respondet “Eheh, tibi reddo gratias!”
|
Tractus a situ interretiali Ephemeridis “Res Publica”: ANSA.it, scientia et
artes technicae.
Scripsit Zarra Xaverius et Sara De Cerullis
|