Noster Sol Mirabilis
Nuntius recens ex nostra stella propinqua
Alba corona circumdat rubram chromospheram per eclipsim solarem.
Diebus nostris Sol, stella nobis propinqua, variis modis investigatur. Quod oculis videmus et appellatur photosphera, nempe orbis luminosus, id homines ab aevo admirantur, Maculae vero in photosphera numero et magnitudine undenis annis crescunt et diminuuntur. Pars autem quae photospheram circumdat corona nuncupatur. Corona, quae alba oculis nostris apparet dum defectus sive eclipsis Solis fit, multo tenuior et calidior photosphera est. Nondum bene scimus quomodo corona calefiat, sed causa calefactionis videtur esse in campo magnetico solari. Sol enim habet et undenis annis mutabile campum magneticum, qui manifestatur in corona. Ubi enim campus magneticus apertus est, ibi corona obscura apparet. Ubi autem campus clausus, densior et luminosior est corona quia particulae, nempe praesertim protones et electrones, non possunt effugere. Ergo per campum apertum particulae ventum quemdam constituunt qui appellatur ventus solaris. Per ventum solarem ipsae a Sole progrediuntur usque ad extremum systema solare.
Imago coronae in luce visibili per computatrum calculata
Inter autem photospheram et coronam jacet chromosphera, quae rubro colore lucet per eclipsim. Hodie vero possumus observare coronam et chromospheram luce ultraviolacea vel radiis X, praesertim per satellites. Et partem internam invisibilem homines investigant per Solis motus quorum undae per instrumenta perceptae multa indicant de nostrae stellae natura. Adsunt autem in corona regiones activae maculis solaribus superstantes ex quibus ejectiones materiae coronalis eiciuntutur donec ad nos per ventum perveniant. Quae collidentes cum campo magnetico terrestri non solum pulchras auroras boreales causant sed possunt etiam damna facere retibus fluxus electrici, communicationibus, navigationibus necnon saluti astronautarum in navibus spatialibus. Oportet ergo Solem investigare non solum ut cognoscamus causam qua ventus solaris formetur vel corona calefiat sed etiam ut tempestatem solarem praevideamus. Procedimus autem per utramque semitam in societate mea, nomine Scientia Praedictiva (vulgo Predictive Science). Magnum enim pro computatro programma scripsimus quo utirmur ad coronam ventumque simulandos. Dato igitur per observationes campo magnetico in photosphera, possumus campum magneticum in corona calculare una cum ejusdem temperatura et densitate et velocitate. Ex quibus emissione luminosa computata, calculi nostri comparantur cum imaginibus coronae sive in luce visibili, sive in ultraviolacea, sive in radiis X. Speramus quidem fore ut fruamur aliquando praevisionibus tempestatis spatialis sicut hodie tempestatis terrestris. Nunc autem jam multa de natura coronae discimus imagines comparando.
Campus magneticus coronalis. Ubi quidem campus apertus est, corona fit obscurior,
ubi autem campus clasus, corona luminosior.
Imago coronae in radiis X per computatrum calculata
Gratias agimus ad NASA et NSF et USAF pro emolumentis.
Scripsit Robertus Lionello
|