Annus
2 0 1 6


Feles octo dies in fasce cursuali superavit

Feles octo dies in fasce cursuali superavit

Quaedam feles Siamensis cui nomen “Cupcake” casu in curso publico posita iter octo dierum superavit.

Iulia (Julie) Bagott, quae Falensi Portu (Falmouth) in Anglia meridionali-occidentali habitat, digitales versatiles disculos (DVD) in fascem cursualem condebat sed, mirabile dictu, felem suam quae intus dormiebat non animadvertit.

CCLX milia passuum vectata, Cupcake in Worthing, quandam urbem in Sussexia Occidentali sita, pervenit.

Ii qui fascem acceperant stupefacti sunt cum illum aperuissent et ecce iis felem bellam quae corpus iuxta DVDos flectebat.

Cupcake pavida ac persitiens ad veterinarium statim advecta ex talo (microchip) suo cognita est.

Veterinarius dixit se magnopere laetum esse cum felis inscriptionem cursualem quae in talo est scripta invenisset.

Post paucos dies Cupcake ad dominam lacrimabilem (sed gratam) suam relata est.

“Equidem omnia in fascem condidi et statim illum saepsi. Itaque nescio quo modo Cupcake illuc inierit,” inquit domina sua, “Vere miraculum est ut tam dirum laborem passa sit.”

Scripsit Stephanus Rex



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae