In Romana de Musica vetere civitate
De Musica in Romana vetere civitate
Romana
in vetere civitate Ars Musicalis munere ingenti et vero
significativo functa est. Momento quo nata est, in eam
concurrerunt rationes Etruscae et Italicae (statim videtur se
iungere modis typicis ut Atellanis (1) et Fescenninis (2), et,
Graecia capta, modo fere maiore, rationes ipsius regionis
coiverunt. E Graecis Romani praecipue deduxerunt instrumenta
musicalia, quae apud secondos, etsi eandem identitatem ferentes,
tamen nomen mutaverunt.
Si
musica Graeca elegantiam et simplicitatem manifestabat, modi
Romani, ex una parte ostentabant maiorem varietatem, ex altera
propter hoc instrumentis potentioribus et maximos sonitus
effundentibus utebantur.
Instrumenta
haec canebant flatu, nervis, percussione, et, plerumque in
orchestram collecta, ad varias occasiones apta reddebantur.
Romana
in civitate Musicorum Ars usum maxime popularem manifestavit,
quamquam necesse est discriminare hunc modum ab illo altiore, qui
erat proprius nobilium ordinis. Ab origine Ars musicalis apud
Romanos non eodem munere excelso functa est quam apud Graecos,
qui virtutem et bonum harmonia sonorum animis instillare
putaverunt.
Graeciae
expugnatione peracta II saeculo a.Ch.n. (LXLVI anno), Ars
musicalis apud Romanos pretio et auctoritate augetur. Ad Urbem
accedunt cantores, instrumentorum variorum periti, saltatores e
Syria et Aegypto venientes. Artis maximus usus fuit ultimis Rei
Publicae decem annis et primis Imperii duobus saeculis augetur.
Innumeri musici, tam homines quam feminae, accepti sunt apud
patritiorum domus et post hoc Romani iidem Artem musicalem
experiri voluerunt. Hoc studium enim Aulici curare inceperunt,
inter quos Caligulam, Neronem, Adrianum, Commodum, Eliogabalum et
Alexandrum Severum recordamur.
Suetonius
narrat quomodo Nero captus Musarum dono esset, cum discipulus
Terpni, Graeci citharoedi, fuisset, et, amore erga Musas pulsus,
certamina musicalia (Neronia), quorum particeps idem fuit,
institueret in Italia et Graecia.
Romana
in vetere societate de maxima consideratione musici gaudebant et
ingentem mercedem ab iis quos erudiebant de arte sua vel quibus
spectaculum praebebent petebant. Haec aucta praecipue sunt Romana
civitate moriente.
Et
cum eo momento Ars musicalis iungeretur ritibus paganis, actibus
immoralibus, spectaculis cruentis, Ecclesiae Patres priores
christianos fideles vetuerunt ad similia adire. Religionis
adventu statuto Christianae er Rei religione facta Publicae,
Theodosii gratia anno CCCXCI, Ars musicalis magis magisque
innumeros fideles allexit, quae, sub hoc aspectu, cito mutata est
in modum christianum, modis Graeco-Romanis vix acquisitis. Haec
mutatio acta iam est occasu Imperii Occidentalis iam peracto,
anno CCCCLXXVI.
Saecula
euntia, Ars progrediens spatium magis magisque maiorem occupavit
quibuslibet momentis cum inesset. Modi musici ubicumque ita
institerunt in ritibus, triumphis, spectaculis ut pantomimis vel
ludis gladiatoriis, pompas has praecedentibus, ludis circensibus
et scaenicis, saltatione, poësi, ludicris, conviviis, venatione,
funeribus et pugna.
Permulta
sunt testimonia historica litterariaque de hac re (apud Varronem,
Ciceronem, Pseudo-Plutarchum, Suetonium, Quintilianum, Augustinum),
sed pro dolor nullum documentum integrum ad nos numquam pervenit,
ut nobis auxilio sit ad modos reconstruendos. Aliter habemus
imagines instrumentorum pictas in sarcophagis, numismatibus,
musivis, prostyponibus.
Introducere
in spectacula modos musicos fuit vera innovatio in Romana arte
scaenica.
In
Latinis tragoedia et comoedia chorus minore munere fungebatur
quam in scaena Graeca, cantus succedebant recitationibus, et
tibia, instrumentum simile illius Graeci, cavis praeditum,
ligneum vel arundineum vel eburneum, cum sit anceps vel e
simplici capite constet, ad comitandum, sustinendum, aliquando
cantum introducendum musici utebantur. Effectio, brevis aut longa,
sonum conficiebat graviorem vel acutiorem, aptum ad scaenas
iucundas aut serias. Usus modorum musicurom in scaena effecit, ut
spectatores, antequam spectaculum incipiebat, iam cognoscebant
res quae ibi facturae sint. Musicus manebat plerumque cum
actoribus donec repraesentatio scaenica acta sit, et etiam
movebatur cum eis.
Saltationem
modi musici sustinebant.
Instrumenta,
quae eam comitabantur, ex argilla, eburneo, ligno facta,
percussione sonabat, et crotala, haud secus ac illa quae hodie
cognoscimus, et cymbalum, duplici clipeo praeditum ex aere facto,
altero contra alterum sonans, appellabantur.
Praeter
ea erant sistrum, e laminis metallicis constructum tinnitum
edentibus cum agitabantur, cuius usus ab initio fuit proprius
sacerdotum Isidis deae; tympanum, e circulo insructum aeneo aut
ligneo super quem ponebatur corium asini vel bovis, quod manibus
percutiebatur; scabellum, quod tempus saltatoribus metiebatur et
spectaculi finem indicabat, e duplici tabella lignea superposita
constabat et sub pede dextro collocabatur, adeo ut facies
itriusque tabellae pedem percutiens sonum emitteret.
Si
in spectaculis publicis numquam mulieres inveniebantur,
nihilominus spectaculis privatis aderant; testimonia huius
presentiae sunt semper imagines pictae quae ostentant mulieres
psalterio, pandura, fistula, lyra, cithara utentes, quod signum
vitae nobilis elegantisque erat.
Adnumeremus
oportet varia instrumenta typica Romanorum modorum musicorum.
Psalterium,
veniens e regionibus Orientalibus, apud Romanos et Graecos
ostentabat formam triangularem et nervis spissis et plus vel
minus longis praeditum erat. Pandura, cuius usus erat proprius
mulierum, instruebatur e capsa modulante formam habente paene
conglobatam et manubrio longo et curvo in cuius extremitate
superiore erant cuneoli quibus nervi haerebant.
Fistula,
lyra, cithara comitabantur spectacula, certamina, recitationes
poëticas.
Fistula
vel Syrinx, dei Panis propria, de quorum coniunctione Ovidius et
Vergilius narrant, parvulum instrumentum flatu sonans et organum
praenuntians, ex harumdinibus decrescentibus et collocatis
secundum longitudinem constabat.
Harundines
conglutinabantur resticulis et obstruebantur in extremitate
inferiore cera. Cum harundinem inflaret quamque, musicus sonum
obtinebat varium et consonantem.
Lyra
et cithara a Graecis praecipue colebantur. Utraque ex capsa
modulante instruebatur et bracchis cornua imitantibus detorta,
quae de capsa proficiscientia ad extremum superius ibant, ubi
ligno tranverso finiebantur ad libellam directo.
Super
bracchia collocabantur nervi, qui, digitis tactis, sonos
modulatos emittebant. Lyrae usus, cuius capsa modulans e
testudinis involucro veniebat, superfuit per tempora citharae
usui, cuius materia lignea cavitatem sonantem bene configurabat.
Ceterum
lyrae figura repraesentabat formam priscam ab Hermete inventa, et,
etsi ad exemplaria posteriora conficienda ligno artifex utebatur,
semper forma et cavitatis configuratio involucri prioris
applicabantur.
Notissimus
organi usus fuit apud Romanos, et valdissime Imperii aetate
praevaluit, adeo ut ex variis Romanis instrumentis illum (organum)
electurum sit aetatibus posterioribus (post Christi adventum).
Quod
pertinent ad organum, distinguitur organum e folle constructum ab
organo hydraulico. Prior, iam notus aetate imperiali ineunte,
levis erat et facilis ductu, dum aer intus comprimebatur follibus:
celeberrima est Organi refectio Aquinci, cuius reliqua pars
inventa est in Hungara urbe quadam anno MCMXXXI.
Secundus
confectus est dimidia III saeculi parte a. Ch.n. a Clesibio
Alexandrino (machinatore et aniliae inventore organique), qui
collocavit in machina machinationem hydraulicam efficientem, ut
aer compressus in illam par momentum haberet. Uxor eius, cui
nomen Thais fuit, eo uti ita didicit, ut fieret prior instrumenti
ex peritis per tempora subsequentibus. Nescimus vere momentum quo
instrumentum hoc Romae nosci incepit sed dimidia I saeculi parte
post Ch.n. eius usus frequentissimus fit tam in scaenis quam in
ludis circensibus, adeo ut, sicut dicit Suetonius, Nero fieret
rei diligentissimus cultor.
Modi
musici, igitur, inveniuntur ubicumque: varia instrumenta, et,
praecipue, percussione sonantia, velut tympana, metiebantur
singula momenta, vel potius acutiora, ludorum certaminumque.
Antequam
ludi vel certamina incipiebant, cornu, instrumento flatu sonante,
ex aere facto vel ab origine derivato ex animali cornu, e tubo
cylindrato super se curbato et tabella, quae collocabatur super
humerum, instructo musici utebantur.
Praeter
militares pompas, tympani usus consuetus erat in caerimoniis
religiosis, velut Bacchanaliis, et funeribus.
In
ludis, sicut diximus, cornu cum organo, quae apparent in scaenis
musivis, adhibebatur. Instrumenta, ad usum militarem apta, quae
destinabantur ad signa militibus danda, vel ad pugnam impendendam,
vel ad sumptuosas pompas sustinendas, erant lituus et bucina.
Lituus,
ex Etruria veniens, e tubo aeneo longo et subtili, paene
cylindrato et in extremum superius presentante fere conum retro
curbatum, constabat.
Bucina
propria esse putatur rerum militarium et cum cornu saepe
confundebatur. Secundum studia recentiora, haec formam paene
rotundam habere putatur potuisse et a cornu distingui debuisse,
tabellae defectus causa, e cornu bubulo et non ex aere cum
conficeretur.
Instrumentum
vero militare tuba erat. Recta et cylindrata, ex aere facta,
bucca mobili praedita, qua sonus gravis exoriebatur, tuba
destinabatur ad usus varios: ad indicia danda, ad belli initium
vel incitamentum ciendum vel ad castra ponenda aut tollenda.
Idem
usus in caerimoniis religiosis vel triumphalibus et in ludis
variis agebatur.
Ludorum
picturae musivae scaenicorum monstrant quomodo musici in
orchestram congregati sonare deberent aliquibus sollemnibus
momentis, non pugnae occasionibus exceptis.
Sicut
scimus, momentum vero sollemne fuit Tubilustrium, quo, antequam
belli initium incipiebat, tubae sacrae purgabantur bis in anno,
martio maioque mensibus.
Adnotationes
(1)
Si
consideramus res litterarias Occidentales aetas Graeca exemplum
semper fuit eruditis viris, praecipue in campo architectonico,
sculpturali, philosophico, litterario.
Non
de eadem re possumus dicere si loquimur de Arte musicali, campo
tam aequaliter significativo et ingenti quam alis supra memoratis.
Infeliciter huius disciplinae pauca vel perpauca manent nobis
fragmenta et etiam difficilia interpretatu. Quod commune est
inter aetatem Graecam et nostram, vidilicet Europaeam, nisi ordo
theoricus Graecus, qui, conctus a Romanis, ab eis transmissus est
ad Aetatem Mediam christianam. Hic ordo diatonicus, scalas
praesentans septem sonorum et intervalla toni et dimidi toni, qui
constituunt adhuc modum musicum nostrum, nisi est haeres illius
ordinis musicali Graeci.
Aliud
momentum commune cum musica Graeca est aspectus monodicus (3) et
eius coniunctio cum texti verbis.
Scala
diatonica dicitur scala musicalis septem et duodecim notis
constituta elementis scalam cromaticam formantibus, quae
subsequuntur secundum definitam septem intervallorum successionem,
i.e. quinque tonorum et duorum dimidiorum tonorum.
Haec
successio non est univoca, sed potest dividi in septem dissimiles
consociationes definitas modos quorum proprietas quaeque
obtinetur cum incipiatur ab aliis (notis) et cum utatur ut priore
nota (dicta Tonica) una ex notis intermediis aliarum (notarum).
Monodica in musica est
compositio ad unicam vocem destinatam quae habeat solam lineam
melodicam. Postea, monodica etiam indicavit compositionem ubi
unum vel pluria instrumenta hanc lineam melodicam comitabantur.
Monodia
opponitur polyphoniae , ubi complures voces una cum cantum
proferunt.
In
Occidentali regione, cantus monodicus per excellentiam est cantus
Gregorianus.
Quamquam
hic modus exstat omnibus in moribus orbis, et aetate quaque,
verbi usus proprius est saeculi XVII et indicat cantum Italicum
unica compositione et modali- tate structum. Post saeculum
decimum sextum compositiones quaedam, quae sub
forma
monodica ostentabantur, appellate sunt “madrigalis” et “mottettum
solipsisticum”.
Atellana
comoedia.
Osci,
qui Campaniam habitabant, iocularia repraesentare solebant, ubi
actores fixi erant. Romani, bellis contra Sannium peractis ea
appellaverunt Atellanam fabulam, quod Atellae ab actoribus
duceretur, vel potius quod in Atellana civitate repraesentaretur
festis religiosis, cuius rei interpretatio potest accipi, non
exclusa illa priore. Atellana fabula, imprimis, recitata est
Romae Osco sermone, et hic modus permansit usque ad Augusteam
aetatem. At Romana iuventus eam diligere incepit et Latino
sermone eam proferre voluit. Cum essent improvisationes,
ignoratur momentum quo nascerentur. Pro certo habemus eas nasci
ante Livii Andronici aetatem. Certum est Atellanarum actores non
sperni sicut comunes histriones.
Atellana
fabula tempore Sillae genus litterarium facta est, cum iam Fabula
Togata dilaberetur, brevissimo splendore habito. Qui ad
dignitatem litterariam tollit Atellana fabula fuerunt L.
Pomponius et Novius, qui vixerunt eo temporis momento. Nihil proh
dolor scimus de vita auctorum, quorum nobis manent tituli et
fragmenta: septuaginta tituli et fere ducenti versus Pomponii,
quadraginta quattuor tituli et paene centum versus Novii.
Atellana
ut exodium praesentabatur post tragoediam, secundum Graeci
exemplum dramatis satirici, quod trilogiam Graecam sequabatur.
Actus erat igitur brevissimo tempore et brevissima effectione
structus. Non solum actores qui munere solito fungebantur sed
etiam improvisatores se in scaena agebant: uterque personas
induebat. Praeterea, privilegia non habebant improvisatores sicut
actrores qui munere consueto fungebantur. Fabulae proprietas e
fragmentis, titulis, notitiis perpaucis Antiquorum deducitur.
Fragmenta unum aut duos versus ostentant. Solum unius Atellanae
decem fragmenta cum quattuordecim versibus habemus. Servata sunt
rhetoribus viris, inter quos Nonius adnumeratur, singularitatis
causa rhetoricae vel lexicalis.
Atellana
fabula plebis vitam repraesentat vel plebis ruralis sub totis
aspectibus. Hi sunt tituli qui plerumque attinent ad varias
laboris condiciones:
(Pomponii):
Aeditumus, Aruspex, Auctoratus, Augur, Citharista, Decuma,
Fullones, Leno, Medicus, Pictores, Piscatores, Pistor, Praeco
Posterior.
(Nonii):
Fullones, Fullones feriati, Fullonicum, Optio.
Tituli
ad animalia vel rustica opera attinentes apud Pomponium: Asina,
Capella, Maialis, Porcetra, Rusticus, Sarcularia, Vacca, Verres
aegrotus et V. salvos.
Apud
Novium: Agricola, Asinus, Bubulcus cerdo, Ficitor, Gallinaria,
Vindemiatores.
Tituli
ad festa attinentes apud Pomponium: Kalemdae Martiae, Nuptiae,
Quinquatrus.
(2)
Fescennini
versus sunt Romana prisca opera letteraria, cuius argumentum
tractat de plebis vita et vetustissima dramatis forma considerari
potest.
Configuratio
haec scaenica vulgabatur II saeculo a.Ch. n. et nota erat in
finibus inter Latium et Etruriam.
Ex
Etruria veniens, numquam versa est in veram repraesentationem
scaenicam, sed e contrario principium dedit Latinae dramaticae
Arti.
Oratius
dicit:
“Fescinnina
per hunc inventa licentia morem/versibus alternis opprobria
rustica fudit”.
Secundum
rhetorem Festum, fescenninum verbum hanc originem habere
potuisset: venire videtur ex urbe, quae Fescennium appellatur,
inter Etruriam Latiumque sita, ubi rustica festa celebrabantur
copia messis obtenta. Occasione qua cives solebant sibi dicere et
proferre “opprobria” “versibus alternis” in divinitatis
phallicae honorem.
(3)
Poësis
lyrica distinguitur in melicam monodicam, si una vox canit,
coralem vel chorodicam, si chorus interest. Praeterea, potest
dici citharedica, si cithara eam comitatur cum cantu; citaristica,
si sola cithara interest.
Denique
appellatur aulodica, si fistula adest cum cantu; auletica, si
sola fistula eam comitatur.
Scripsit Iohannes Teresi
|