Annus
2 0 1 6


Selma,

Equi pannis instruendi

Selma, quae urbs in occidentali Alabama sita est, quandam actionem ob equorum stercus perficiendam cogitat.

Consilium Municipale tres abhinc annos legem quae postulat ut equi pannos (diapers) gestent cum in viis asticis sunt constituit. Decurio autem cui nomen Michael Johnson dixit equites legi non parere.

Johnson dicit sibi molestum non esse si quis in urbe quae habet hominum viginti milia equitet. Perdolet autem faetore et aliis difficultatibus sanitariis qui ab equis facti sunt.

Secundum quandam ephemeridem localem (The Selma-Times Journal), praefectus vigilum cui nomen Ioannes Brock dixit biocolytas severiores futuros esse de huius legis executione. Ioannes autem dixit illos admonitiones daturos esse ob nefas primum factum, sed recidivis vocationes in forum.

Fieri potest ut copiam mulctarum daturi sint bicolytae quia Johnson se solum unum equum pannum gestantem in oppido vidisse dixit.

Scripsit Stephanus Rex



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae