De immigrantium condicione miserrima indaganda an accusanda.
De immigrantium condicione miserrima indaganda
an accusanda
Terra
Italica, haud secus ac tota regio occidentalis, videtur a
temporibus remotis ut Hesperia, ubi arbores fructus perennes dant.
At, antequam ad Hesperiam pervenitur, Charybdes, quae celata in
insidiis subsidit, praedas vorat. Infeliciter spes exitum
quaesitum non invenit et, ut siren fallax, in mortem certam
victimas inducit.
Immigrantibus
non notae sunt pro dolor condiciones oeconomicae huius regionis,
ubi munera et onera magis magisque desunt.
Et
res sunt tales, ut ii non opera et munera dantibus sed crimina et
scelera instruentibus plerumque misere subiciantur. Ita satis
nobis est cogitare de feminarum vel adulescentium condicionibus,
cum non eorum voluntate sed aliena vi ad nefanda agenda (prostitutionem,
drogam, et aliud huius generis) ducuntur.
Cottidie
actus diurnarii nihil aliud maxime referunt nisi nuntia de
immigratione semper incumbente ex Europa Orientali vicesima
tertia pars individuorum prae centesima), ex Africa
septentrionali (decima octava pars prae centesima), ex Europa
Occidentali (decima sexta pars prae centesima), ex Africa
Subsahariana (undecima pars prae centesima), ex America Latina (nona
pars prae centesima), ex America Septentrionali (quinta pars prae
centesima). Ab auloedis fraudolentis allecti (sicut in fabula),
navigia sordida ascendunt et, itinere per maria ignota et
luctuosa peracto doloribus angoribusque maximis, ad ripas nostras
tandem devehuntur.
Multiplices
sunt rationes quae immigrantes ad “spei itinerarium”
impendendum impellunt: casus belli, operum inopia, incitamentum
hesperidicum (adyectivus hic Somnium Scipionis indicat).
Non
novus est status immigrationis, qui a temporibus antiquis
inclinavit gentes ad novam condicionem cupiendam et qui
mutationem loci, ubi immigrantes se collocaverant, plus minusve
determinavit. Phaenomenum hoc, igitur, non dissimile est ac motus
perennis cui gentes subiciuntur ad sortem provocandam, pericula
abeumda, mortem oppetendam. Hodie transmigratio appellatur “
clandestina”, quo adiectivo miseri heroes destinati putantur ad
vitam furtivam et celatam, tamquam latrones et scelesti. Nam
vivunt tacite et clam se agunt, alieni et separati a consortio
humano, quod eos spernit vel servos aestimat.
Institutionum
Internationalium Sedes (ONU) sexagies milia immigrantium affert
computationem, qui veniunt plerumque e regionibus pauperibus. In
maxima difficultate, tamen, est Europa, quae ad se deciens
centena milium immigrantium accipere conatur. Infeliciter
nescimus revera quibus causis vel impedimentis (ii quibus
tribuenda sint ignorantia et cecitas hac indagatione persequendi
sunt) hi miserrimi in mortem incidunt cum ad nostras civitates se
contendunt. Ita, verbi gratia, tricies milia migrantium, ubi
includuntur septingenti pueri, naufragium fecerunt Mediterraneum
in mare haud multo ante.
Libera
certissime vult esse inclinatio Europaea ad miseros accipiendos,
et valdissime humana. At inclinatio non sufficit; viae, strcturae,
modi quaestionem difficilem solventes una cum omnibus nationibus
providendi sunt. Sed vera – ut dicitur – rerum solutio in
radicibus stat: condiciones quae miseriam et paupertatem
determinant in
loco
corrigendae sunt eis qui, cum aliter cives suos ad fugam
impellant fortunam quaerentes, eosdem contra retinere deberent
ratione politica et sociali (incremento terrae cultus novis
actibus serendi vacandum est, nationibus oeconomia provecta
adiuvantibus).
Sed
hoc potest evenire ubi non imperant mali rei duces publicae, qui,
ut his diebus videmus, efficiunt, ut cives inertes patriam
relinquant et ad aliam regionem confugiant. Et dum pila et globi
incendiaria cadunt caedem gentium maximam perficientia, nationes
belligerantes, cui finis est bellum, nugis litigant vel
phantasmata quaerunt (quia hodie phantasma universale factum est
quod iam fama terrorem incutit).
Altera
ex parte nationibus contingit quod hominibus singulis evenit: ut
eorum singularitatem defendant construere fortificationes, moenia,
turres incipiunt. Non solum maria protegenda sunt custodibus
militaribus qui aditus portus et viciniora diligenter custodiunt;
sed etiam praecipue urbes cum in hortos conclusos miserrimos
profugos asylum benigne quaerentes inducant vel potius ad
pristium locum vi reducantur qui fugerunt ratione aliena a causis
politicis.
Oportet
a nobis petamus curnam decies centena milia euronorum tribuantur
regionibus
miserrimos accipientibus, quando necesse esset impedire duces
malos quominus fugam civium incitent.
Nationes
quae religionem civilem colunt (secundum Johannem Baptistam Vicum)
non iam pati partem orbis bello continuo affectam, quia est pars
orbis orientalis proxima a nobis affecta mala voluntate ducum qui
detorquent finem religiosum ad usum suum.
Cur
hoc evenit in simili orbis parte?
Estne
huius rei causa interior vel potius exterior? Id est: suntne qui
adminicula secreta offerunt scelestis ut bella, migrationes,
famem, mortem, caedem, servitutem suscitent?
Hae
sunt quaestiones ingentes quas civis quique religiosus (secundum
Vicum) debet facere suas. Quia verum punctum dolens est hoc: cur
nationes civiles similia scelere permittunt? Libellus est
philosopho maximo cui Ratio vexillum fuit (Kant), in quo dicit
bellum faciendum esse sola ratione pacifica. Intelligentibus
pauca.
Scripsit Johannes Teresi
|