Annus
2 0 1 6


Quo Anno Sumus?

Quo anno vivimus?

Secundum quamdam Mulierem Britannicam, MCMXXXIX!

Ioanna (Joanne) Francis, XLI annos nata, in cassitero pyleo se lavat, nec televisionem nec ordinatrum habet. Gestat etiam vestitum militarem authenticum Exerciti Georgici Muliebris (anglice, “Women’s Land Army”).

Ioanna se gerit sicut quae paulo ante initium alterius belli pancosmii (WWII) egerit. Machinam lavatoriam non habet necnon raedam. Mavult Ioanna vetere birota uti quae ante octogentos abhinc annos facta est.

Interdum autem ei placet in bellorum latebra (bomb shelter) pernoctare quae in horto suo erecta est.

Domus serialis sua, quae in vico graphico sita est, etiam vela ad fenestras obscurandas et fasciam adhaerentem (tape) ad vitrum fenestri firmandum habet.

“Quaque die ante meridiem scalas descendo et matellam (chamber-pot) in sellarium exinanio. Multi hoc aerumnam esse habent sed assuescis,” inquit.

“Puto vicinos me intentam agnovisse cum culinam balneolumque deposui simulatque mansionem mutavi.”

“Mea sententia conclavia modernissima sunt; anno MCMXXXIX sine dubio deesset mihi domi balneolum, ne dicam de caldario Iaponico (Jacuzzi).”

Ex indulgentia vitae modernae sola quae sibi sinit esse telephonulum portabile quo utitur ob munus suum aedium purgatricis. Sed etiam tinnitum telephonicum ei infixum esse vocem conclamationis incursionis aeronauticae (air raid siren).

Ioanna fatetur solam rem, qua vita sua caret, esse virum.

“Velim aliquo obvenire,” inqiut. “Paucos amatores habui sed scio me esse aliquantulum aliam et brevi tempore cohabitantes inveniunt vitam mecum difficilissimam esse.”

“Nondum autem arma deposui: sentio me praedam maribus haud parvi momenti esse. Theam iis parem cum primum ex munere revenerunt; vestes eluam ac ferro levigem. Vere omnia capescam!”

Necesse autem est ullo proco se huic miro victui modo accommodare.

Calefactionem centralem etiam abiecit pro ignibus qui ex carbonibus fossilibus fiunt. Item quoddam aedificium subdiale in latrinam commutavit.

Ioanna cotidie vestes plumis saponis (soap flakes) in vetere trulleo lavat.

Diebus Veneris agit in forum obsonandi causa.

“Unum annum conata sum demensis (war-time rations) solum vivere, sed difficillime erat,” inquit. “Panicellum farctum faciendo me totum demensum casei hebdomadarium consumpsisse agnoscerem!”

Ioanna dicit se semper ad belli aetatem allexisse et in pueritia se ut domi sensisse in museis historiae socialis.

“Ab aetatula res memorabiles temporis belli colligere incepi, sed solum ante decem annos hoc modo, ut nunc vivo, vivere coepi.”

“Adhuc vita sociali bona fruor etiam cervesia vel viscii poculo,” inquit.

Patefecit etiam se musica Georgii Formby (anglicus comicus cantorque celeberrimus) vesperi frui.

Scripsit Stephanus Rex



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae