familiae condicione hodierna
De familiae condicione hodierna
Semper
homini fundamentum et maximi momenti familia fuit.
Cum
sit natura sua socialis, prioribus abhinc temporis homini necesse
fuit vivere in societate. Aristoteles eum definit ???? p???t????
et celebrat familiam ut parvulam societatem.
Domina,
cui nomen est Brigittes Berger, anno MXCLXXXVII scripsit librum,
cuius titulus est De vitae cottidianae aspectibus
socialibus, ubi ut rerum socialium perita, dicit Familiam
esse sine dubio e rebus privatis maximam institutionem.
Alius
peritus harum quaestionum, Pofessor Antonius Golini affirmat in
libro, cuius titulus est De familia Italica ab
octingetisimo saeculo ad tempus hodiernum, in familia
putata traditionali relationes definitas solum acceptas esse et
matrimonium aestimatum esse veram unionem pro vita integra.
Hodie
hae regulae non iam exstant. Novi enim typi prevalere videntur
familiarum.
Structura
familiae iam dilabitur et coniuges magis magisque inclinant ad
progeniem minuendam. Rationes huius actus multiplices sunt:
condiciones aeconomicae, futurus ignotus, voluntas fragilis
propria.
Hae
condicionos reapse impediunt coniuges, quominus statuant de
progenie non gignenda. Sunt ceterum alii qui matrimonium putant
actum formalem.
Ita
individuorum numerus qui liberos vult gignere extra vinculum
matrimonii augeter, sicut, ex consequentibus, separatio continua
et dissolutio concubinatus semper reficiendi.
Vera
causa, quae potest stare in fundamento harum rerum, est temporum
mutatio, quae inclinationes determinat: desiderium divitiarum
magis magisque impellens, tota ad solum cursum honorum deditio,
oblectamentorum quaestus incessans vacuitatem generalem suscitans.
(1)
E
condicionibus actualibus novum familiae genus consequenter
derivatum est: hoc genus potest appellari genus familiae largius.
In ea, si mutantur participes per tempora, liberi instant, fiunt
ligamen commune inter participes qui contra mutantur.
Societas
hodierna re vera amore proprio ferocissimo facto impellitur,
sicut contemptu erga eum qui arcem suam aggreditur
movetur, principiis superioribus iam absentibus et carentibus.
Societas nostra ad rythmum mutationis magis magisque celerum
properat: quod stabile est hodie in crastinum mutatur quoniam ea
vero iudicio caret, opus nobis est nos ad eum revolvere. Hoc
iudicium nisi per vinculum familiare hodie potest unice
transmitti, ita ut liberi discant quibus principiis ethicis se
regere et se habere in contextu sociali ad bellum inter se
ferociter incitante.
Etsi
his casibus inquietantibus affecta, familia est adhuc fundamentum,
nucleus et cellula vitales rei socialis. Ibi enim non solum
minima moralia percipiuntur (quod debeo et quod mihi debitur;
libertas et consideratio aliorum). Sed magis ea est locus
naturalis
ubi communio dolorum, augorum, gaudiorum, quaestionum,impendimentorum
imprimis naturaliter agitur vivitur.
Si
turbida tempestate familia quassari nunc videtur, manet tamen
turris munimentis firmata ubi persistunt qualiates firmissimae:
honestas, fidelitas, consideratio, amicitia, concordia. Ita res
praecipuae destinantur necessario ad familiae institutionem:
habitationes, auxilia varia pro liberorum numero ingenti et
paterfamilias qui perdidit stipendium, facilis accessus ad
salutem curandam, onera vectigaliaque non altioris ponderis
sumenda.
Disputatio
de unionis conficiendae modo vel generationis genere (utrum ad
alteram possibitatem actus sexualis gerendus imprimis inter
sponsum et sponsam reducatur) non pertinere censeo ad familiae
institutum, quod aliud genus implicat quam socium-oeconomicum.
(1)
Mirum est quomodo ad realitatem nostram applicari potest
cogitatio kierkegaardiana de fine vitae esthetico. Hic finis enim
persequitur haec criteria: salutem, divitias, formositatem,
ingeniositatem. Haec criteria in unum resolvuntur: immediatitatem.
Id significat vita tota reducitur ad actum temporis, sine
ulteriore cogitatione, quia actus in se debet semper prevalere
prae aliis instantibus seu praeteritis seu futuris. Id significat
magis vitam totam reduci ad totam exterioritatem, facta
solitudine interiore re inferiore et consequenter exclusa. Ex eo
consequitur, ut firmitas conscientiae dilabatur et deleatur pro
futilitate, evanescentia, vacuitate, mutatione irrationali.
Verum
est omnia mutari, sed verum est conscientiam per tempora
acquirere debere firmitatem suam in iudicio et actibus.
Nam,
dicit Philosophus, aliud est recordari et renovare, aliud est
innovare, quia quaerendum non est aliquid novi sed potius aliquid
veteris, quod, iam praeteritum, in praesens transfertur sub facie
renovata, ita ut momentum praeteritum fiat continuitas
essentialis et universalis. (De equilibro vitae estheticae et
ethicae in personalitatis formatione).
Scripsit Johannes Teresi
|