Res mirae volant super Caledoniam
Res mirae volant super Caledoniam
Res Inexplicatae Volantes (“RIV”, vel anglice, “UFO”)
Caelum Caledonium Illustrant
Iohannes MacDonald, vir 60 annos natus, per rusticam viam
Caledoniam nocte gubernabat cum subito, ait, rem mirabilem
rotundam nitidamque in caelo apparuisse.
Die 28 mensis Februarii circa horam undecimam prope domum suam
MacDonald rem mirabilem, quae complures luminum illustrium series
edidit, paulisper volitavisse ait. Minus quam centum metra ab
ipso affuisse rem aestimavit.
“Nescio utrum eam fulgore camerae meae terrui; statim
evanuit,” inquit MacDonald.
Asseruit RIV fecisse sonum maiorem quam raedam suam.
“Raeda mea clamosissima est, sed haec res sicut mille
aspiratrorum pulveris (anglice, vacuum cleaner) sonavit,”
inquit. “Cum amicum meum, qui pastor est, compellavi
telephonice illum ‘Noli sollicitari quia talia miracula hic
saepe eveniunt,’ dixisse.”
Secundum locutorem Auctoritatis Civilis Aeronavigationis rem
mirabilem, quam conspexit MacDonald, non fuisse automatum aerium
(anglice, drone; postea “automatum”).
“Certe fieri potest ut automatum etiam in tenebris gubernes,”
inquit locutor, “sed tibi semper vigilandum est. Etsi automatum
lumina habet, non poteris satis bene spectare ut gubernes. Nocte
non potes obstacula discernere quia non sunt illuminata.”
Ionathan Hall, automati gubernator, rem inusitatam non esse
automatum putat.
“Saepe noctu gubernabam, nec magnitudine nec forma luminum
res haec mihi videtur esse automato similis,” inquit Ionathan.
MacDonald asseverat se aliquid non ex hoc mundo vidisse.
“Procul dubio scio quod viderim. Certe est navis sideralis.”
Classis Civitatum Foederatae Americae Aeria (US Air Force) in
commentario “Project Blue Book” anno MCMLXIX divulgato dixit
circa 5% relatuum de RIVibus non potuisse explicari. Societates
autem “National UFO Reporting Center” atque “Mutual UFO
Network (MUFON)” putant numerum hunc multo maiorem esse.
Scripsit Stephanus Rex
|