Annus
2 0 1 6


Quibus indiciis,

Quibus indiciis, quibus modis aestheticam artem concipientibus maximi apprehendant philosophi.

Acroasis in conventu instituti CISAT [Centro Italiano Studî Arte-Terapia] - rectore prof. Roberto Pasanisi - habita a. d. III Kal. Iul. A. MMXIII.

Antequam lucem intueretur aesthetica, quaedam argumenta veluti pulchritudo, ars animique motus, non ad unam tantum adhuc pertinebant doctrinam. Aesthetica, ut disciplina philosophica, saeculo XVIII exeunte in lucem prodiit statimque se praecipuum aetatis nostrae casum ostendit. Aestheica enim ea nascitur spe, fore ut sigillum universale illi tribueretur regioni, quae, cum penitus esset ignota, quam ob causam, ad percipiendum apta non habebatur.

Dicendum est hanc regionem subiectivitatis signo manifestationibus suis maxime constituti, inter quas “perceptio individualis” potissimum obtinet locum: status subiectivus enim, qui fieri philosophiae origo et fons animi motuum incipit, ignotus erat Antiquae aetati, qua passionis notio praestabat. Qui animi sensus in promtu usque ad seculum XVII permansit. Nam a saeculi XVIII initio tam praecipuus animi motus est proprietas naxime subiectiva putata, quae omnes actus nostros comitatur propeque ponitur, praeter nostrae spiritalis vitae fundamentum, voluntatem et intellectum.

Aesthetica, ut actus temporis nostri, in spatio circumscripto, i. e. Germanico, augetur, quod exeunte saeculo XVII definitos in litterario campo profert fetus (cuius effectus sunt Goëthe, Novalis, Schiller, Hölderlin, et alii) et in musica (cuius exemplaria sunt Mozart, Beethoven, Schubert) et radices agit in nexibus socialibus, ubi ars plane videtur se societatis rem esse factam. Nam eodem temporis puncto, quo aesthetica nascitur ut philosophica disciplina, artifex subiectus aptus ad opera agenda fit. Quae opera videlicet solum sub specie aesthetica aestimantur. Tunc a Renatis litteris incipitur actus, qui temporis nostri proprius configuratur, antea, e contrario, actus artificis, prae theoria et praxi, extra unificationem manet et definitionem, quarum gratia includitur in theoria aesthetica. Si enim Kant et Hegel philosophos consideramus, statim in illis duas eastheticas distinctas videmus: quarum altera ut sensuum perceptionis disciplina, altera ut pulchritudinis vel artis disciplina configuratur; prior sensuum stimulationem profert, altera aesthetica scricto significatu disciplina aestimatur. Si aesthetica ut mixtura artis, pulchritudinis, sensuum perceptionis una cum animi motibus consideratur, campo philosophico temporis nostri instamus. Ideo si putamus aliquam esse distinctionem inter aesteticam ut disciplinam artis et illam ut disciplinam sensuum perceptionis, quae animi motus excitat, campo antiquo instamus. Ex eo consequitur, ut Aristotelis duo opera nobis produxerit: quorum prius De Poetica agit, ubi philosophus tractat de arte cognoscenda, alterum De anima, ubi loquitur de sensuum perceptione.

Hodie artes omnes non ad imaginem, sed potius ad verborum ducunt expressionem: v. g., exemplar carminis lyrici est metaphorae mimeticae locus. Intra hos limites temporis nostri expletur aesthetica.

Quaeque ars patefacit campum suum, si modo verborum expressioni, modo communicationi, modo signo vel imagini aequatur.

In societate omnes, cum loquantur, aut verbis, aut voce, vel gestibus utuntur. Quo fit ut ex verbis et verborum expressione poësis derivetur, ex voce musica; saltus ex gestu.

Nam secundum Batteux auctorem artes sunt musica, poësis, sculpura, pictura, saltus. Nam, cum de artibus agatur, dixit alias utiles, alias utiles et pulchras, ut architecturam.

Principium, ad quod solum artes pulchrae duci possunt est imitatio, i. e. mimesis secundum Aristotelis concepta (quod non solum imitationem, sed verborum etiam expressionem significat).

Secundum Batteux hoc est principium unicum. Non minus definita, quamquam collocatur in campo lato sensu expressivo, est pictura. Nam pictor primum lineamentis, tum coloribus exprimitur.

Ars, quae antiquo more actum significat (Graece ?????i?), et quae apud Kant est mentis facultas facta, est et erit vim maximam et infinitam, simul cum splemdore fere immenso magis magisque sumptura. Iam tempus adest quo Schelling philosophi gratia ars fit solum verum et aeternum philosophiae instrumentum, quod unum ad Absolutum percipiendum aptum ducatur.

Rationum theoricarum causa, flatus levissimus philosophicus in artem penetrat, adeo ut vis sua aliis disciplinis praestet.

Nunquam, in Occidentali consuetudine, gradum tam altum attigit ars, nec tale fastigium, nec talem praestantiam. Nunc ars diligitur et quaeritur sine limite, et vis sua non minus comparatur quam scientiae (lato sensu), rebus moralibus, religioni. Quod debitur non solum actui praecedentis Kant philosophi, sed philosophis etiam ut Schelling, qui, quamvis ignoret obiectum manibus factum, opus artificis materiale, nihilominus in artis opere fere absolutum morari cogitatione non desinit, qua theoricus censet artificem mente vitam fingere infinitam. Secundum Hegel ars ex modis cognoscendi est unus, qui per religionem et philsophiam perfici potest; haec artis et religionis vera est unitas. Dicendum est secundum Kant formam pulchram naturae ob formae perfectionem ex artifice natae longe prestare; hanc, cum humanus sit actus, non agere nisi intra humanos limites (si natura Deum, factorem suum, ars hominem revelat). Secundum Hegel nihi aliud est homo nisi Spiritus Absoluti espressio: igitur se semper ultra se proicit. Nam si est limes, hic in inscitia sui manet, et talis inscitia est ab initio, cum iter suum natura incipit. Inchoatio est inscientia, sed motus; per motum postea Spiritus cognoscit se ipsum. Cum autem homo apparet Spiritus iam est totaliter in actu, i. e. totus actus est, quia homo eius est sigillum.

Ars igitur, cum humanus sit actus, nihil aliud est nisi Spiritus maxima expressio. Natura, qua forma oritur pulchra, est hominis inchoatio, non expansio, cui adaequatur ars, effectus secundum philosophum. Ex eo consequitur, ut absolutae Spiritus sint formae, velut ars et religio et philosophia. Unaquaeque est forma ducenda, per quam Spiritus revelat se ipsum. Quarum igitur omnium homo maximum est vehiculum. Sed Spiritus non stativus, sed mobilis est. cuius motus Historiam gignit, i. e. gradus incertos, graves, arduos, per quos augetur; cuius forma vel expressio omni gradui adaequatur. Exinde non de arte agitur, sed de historia artis, i. e. actuatio formarum per quas Spiritus se ipsum revelat.

Dicendum est philosophum cogitationem suam de arte secundum proprietates saeculo XVII vigentes traxisse videri. Quo enim tempore enumerabant singulas artes, sed eius proprius est modus spiritalis de arte cogitanda: “quod hic mundus habet in se, nisi

pulchrum, pulchrum nisi Spiritus in actu, qui est Idea, ergo Spiritus idem, verum ipsum.”

Quam ob rem Architectura prima est ars, quia tendit ad materiam inertem mutandam. Postea veniunt sculptura, pictura, musica. Poësis e contrario est maxima forma spiritalis: “singularitas sua consistit in vi qua subicitur spiritui et eius representationibus animi motuum, ex quibus musica et pictura inceperunt artem liberare “Hic est modus, dicit philosophus, artium”: in ordinem suum quaeque ars redigitur prout minor vel maior est proximus eius Spiritus: unde ars exterior architecturae, ars obiectiva sculpturae, ars subiectiva picturae, musicae, poëseos”.(1)

Hegel primus huic disciplinae nomen suum dedit; sed iam antea alii de arte et eius categoriis meditati erant. Satis nobis est in memoriam revocare Romanticismum Germanicum, qui sub hoc aspectu valde significativus est.

Nova ars, cum sublimitatis et animi motuum praestantiam cognoscat, propter hoc se ostendit valde longinqua ab aequanimitate atque harmonia propriis speciminis neoclassici, apud quod principium unum formosum admittitur. Nunc fit, ut dissonantia, et immo deformitas, accipiantur in operibus.

Scimus enim Lessing deforme accipere in operibus, quamvis addat hoc non debere esse tale ut animum eius, qui eo gaudeat, vehementer percutiatur (v. g. Laocoon, MDCCLXVI). Deinde hoc a fortiori oportet vitetur in artibus figurativis, ubi deformitas tam sit clara, ut effectus minime sit gratus acceptusque plane videntibus. In poësiea , econtra, auxilio potest esse, quoniam, cum inter structuras poëticas una sit, eadem (i. e. deformitas) asperitatem subitaneam perdit, ut ipso facto auxilium ei conferre possit.

Inter eos qui lectionem Hegelianam acceperunt opus nobis est recordari Carolum Rossenkranz, opere celeber, cuius titulus est “ De dformitate tractanda” (MDCCCLIII), ubi dicit in arte deformitatem includi posse nisi momentum dialecticum, negativum, quod superandum est ad finalem versus locum (i. e. synthesin finalem). Deformitas, concepta ut pulchrum medium et comicum, synthesin finalem, ad artis vim constituendam solum est aptam. Effectus tamen eius tunc erit ridicula imago, plerumque distorta atque depravata.

Quod, e contrario, ad Hippolytum Taine pertinet, qui de artis philosophia loquitur. Dicit autem artem, cum plane et permultum rei sit imitatio, necesse esse huius imitationem rationalem. Apud hunc philosophum ars fit “positiva”, “descriptiva”, cum ei sit in animo, ut ars spolietur ommi ratione metaphysica, i. e. efficiatur ut ars fiat speculum rationum, quae sint in re et artis actum reapse determinent.

Secundum Taine tria momenta sunt sub hoc actu (qui scientificus appellatur actus): species (vel genus), societas, punctum temporis constitutum.

Quod pertinet ad me, dicendum mihi est artem esse fetum libertatis, ubi libertas significat voluntatem, naturalem et perceptivam, quae tamen semper rerum selectionem postulat. Unde sequitur, ut propria sit artificis intuitio. Secundum philosophum Johannes Gentile, “ forma artis eadem non est quam cogitationis forma, quia ars non est cogitatio, sed eius est anima. Nam, si cogitationis forma est logica vel ethica (si consideratur quo momento se ipsam agit), forma artis, e contrario, nisi principium inactuale cuiusque operis, cui solum pulchritudinis vis adaequari potest.

Potest exinde dici solum per formam absolutam accedere posse ad pulchritudinem. Vis igitur aestheticae estne pulchritudo, quae vitae spiritalis aliquod est elementum?

Signa pulchritudinis, silentes testes vel humanarum rerum symbola, aliqua praeteritum tempus monumentis inscribit.

Illa enim carmina vel poëmata, quae antiquas gentium vicissitudines narrant, dolore vel gaudio repletas, nos hodie ducunt ad eas in memoriam revocandas, per versus praesertim ab eis constructos, qui ea nobis tradere voluerunt.

Cogito de “Odyssea”, “Iliade”, Divina Comodia”, sed etiam “Mille et una nocte”, de his operibus meditor quae testantur quam aptus sit homo ad sortem victimae infelicem in herois actum mutandam. Si quid in memoria latet, poëta efficit ut, id in lucem adferatur, imago labilis defigatur et animo dimisso solacium praebeatur.

Erratio (2) est maxime poësis, prae alteris expressionibus artis propriis; et nihil minus idonea ad fatenda omnia quam illa expressio quae tota in se continere putet.

Quia poësis non est solum “chyrographum stilis” (apud Petrarcham, De Vita solitaria), sed valde materia prima civitatis et mythorum. Ita, eodem modo quo aliqui philosophi de deformitate atque pulchritudine non cogitant, quae a malo aut bono non separentur, eodem modo ethica et aestheica pari pondere expenduntur.

Hodie certissime ars consuetudinem coepit habere deformium et invenustarum rerum, quae vero ad sublime per artem non adtolluntur.

(1) Eandem cogitationem invenimus apud Britannum scriptorem, cui nomen est Oscar Wilde: “ Vita moderna composita et relativa est: hae aetatis nostrae sunt qualitates. Ut prima configuretur, necesse est aerem percipere totum cum intus subtilitatibus, stimulationibus variis, singularibus et miris cogitationibus; ut secunda configuretur, oportet ad imum rerum descendatur. Quamobrem sculptura ad hunc finem apta non est; a contrario musica ars repraesentativa est, non minus quam res litterae, quae sunt et semper erunt maxima ars repraesentativa” (in “De profundis”).

(2) Mirum est quomodo, concordantia mentis (quod fortasse reducitur ad universalia, de quibus Scolastici loquuntur), hoc conceptum “erratio” inveniatur apud philosophum Italicum temporis nostri, cui nomen est Emanuele Severino. In libro suo in lucem nuperrime edito prae recordationis momentis loquitur de erratione, quae significat non rectum iter agere prae veritatis iter, quod unum est et irrecusabile. Secundum philosophum, qui ea in diurnario intimo dicit (nam liber est eius vitae synthesis), tota manifestatio mundi nostri est apparitio, imago igitur mobilis per excellentiam, sed imago rei verae cui subicitur, hac ultima non transeunte, fixa verumtamen immobili. Dicit hanc imaginem transeuntem, fere speculum primae verae rei, esse somnium, dis-tractionem, unde quae ex ea veniunt sunt dis-tractio, erratio summa re.

Nonne ars somnium est, summa erratio est, quia ad rem perfectam, de qua loquitur Severino, semper inclinat?

Quid est tunc recordatio nisi cordis refugium, i.e. apud cor vel in corde domicilium semper, quaerendum (cor ut limes et limen definitum)?

 

 

Scripsit Johannes Teresi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae