A Flumine Ianuarii per Kyotum ad Lutetiam Parisiorum
A Flumine Ianuarii per Kyotum ad Lutetiam
Parisiorum
Non
agitur de raro itinere sed de sollicitudine propter globalem
calefactionem; qua sollicitudine alii minime afficiuntur alii
putant humanum genus periclitari; haec calefactio, quae totum
planetam tangit, partim evenit ab ipsa terrae natura, partim ab
hominum actuositate sive industria. Nuper autem scientifici
calefactionem iudicant magis ab homine pervenire quam a cyclica
nostrae telluris natura, quae milleniis transactis iam se ipsa
calefacit iam in glaciationem incidit.
Anno
vero 1992 Coetus in Flumine Ianuarii Brasiliensi ab Ordine
Nationum Unitarum convocatus est; ibi parum proventus pro climate
fuit; tamen communis sollicitudo de his rebus tandem coepit;
postea anno 1997 protocollum Kyotanum subscriptum est, ex quo
gasorum vel carbonei dioxydati deminutio fieri deberet; multae
nationes hoc protocollum subscripserunt, exceptis Statibus Unitis
et Sinis, quae maximas emissiones gasorum invernaculi effectum
afferentes in atmospheram cottidie gignunt.
Denique
Lutetiae Parisiorum per dies undecim a pridie Kal. Decembris anno
2015 e centum nonaginta quinque nationibus legati congregati sunt,
de mundi calefactione antropogenica dialogantes; huius congressus
propositum fuit totius mundi temperaturam deminui, adeo ut in
annum 2100 non nisi duxobus gradibus Celsianis planeta haberet
supra eam quae thermographa indicabant antequam (s. XVIII-XIX)
aetas industrialis coeperat. Optime accidit ut hoc pactum, quod
est obligatorium, Status Uniti et Sinae quoque subscripserunt; ut
autem pactum vigeat oportet ratihabeatur a quinquaginta quinque
nationibus, quae saltem emissionum 55 centesimas (55%) in toto
orbe gignent; quapropter si Parlamentum Europaeum et Status Uniti
et Sinae ratihaberent pactum statim vigere coeperit.
Scripsit Paulus Kangiser
|