Aetas mediaevalis denuone revertitur in Europa?
Aetas mediaevalis denuone revertitur in Europa?
Antequam
Imperium Romanum Occidentale anno 476 corrueret, barbarae tribus
iam Imperii fines transire coeperant, non ut id delerent sed quod
prosperitas et clima eas alliciebant; tamen ut notum est, barbari
tandem Imperium deleverunt et Aetas Mediaevalis coepit. In causis
numerantur praeter barbaros fere haec: delinquentes sive legum
effractores irrefrenati agebant; nulla de pactionibus fide
servata; senatores et consules et reliqui magistratus consilia
apta ad imperium servandum nulla excogitabant; oeconomia quae
fuerat antea e regionibus integrata et merces importabantur atque
exportabantur, postea periculosis itineribus omnia bona uno loco
gignebantur et consumebantur, indeque feudale regimen ubique
instituebatur.
Potestne
fieri ut nostris temporibus Europa denuo in Aetatem Mediaevalem
incidat? Quamquam historia non semper iteratur, tamen aliquae res
in serie temporum videntur per intervalla etiam atque etiam
patere; itaque nunc aspici possunt in Europa quaedam condiciones,
quae rerum Mediaevalium recordationem nobis afferunt. Politici
Europam in summum discrimen fere duodecim annos abhinc impulerunt;
Unionem mirificam futuram euronemque in mercatu optimum esse
saepe populis dixerunt.
Unio
Europaea creata est ut liberi commercii zona fieret, itemque ut
inter Germaniam et Francogalliam servaretur stabilis pax; at nunc
agitur de malefica certatio ut potestates in unum redigantur et
cives minus nimusque facultates exerceant de vita sua. Unionis
conditores, qui fuerunt Adenauer Germanus et Schuman Francogallus
et Gasperi Italus desiderabant Europam in libertate degentem ubi
omnis natio sui iuris esset et civibus libertatem servarent, adeo
ut mercatus quam optime fungeretur; haec omnia in Foedere Romano
anno 1957 statuta sunt.
Sed
erat etiam illis diebus alterum propositum, nempe socialisticum,
cui Delors et Mitterand favebant; ex eo Unio Europaea fieri
deberet Status magnus hominum protectivus et rerum oeconomicarum
interventivus et potestates in unum cogens, technocratis
gubernatus, ita ut sumptibus fiscalibus omnes incolae et advenae
beneficia adipiscerentur; hoc propositum paulatim praevaluit adeo
ut cives interesse minime possunt in iis rebus quae Bruxellis
hodie aguntur. Commissio Europaea, quae Potestatem Executivam
exercet, non suffragio populari eligitur sed ab Unionis
nationibus quarum politici et auctoritates vestibularios sive
lobbistas plerumque exaudiunt.
Europaei
de eurone non rogati sunt; hic autem nummus populis impositus est
a vestibulariis qui ex amplis commodis oeconomicis proveniunt.
Suetia et Dania plebiscitis euronem refellerunt, adversantes
primoribus industrialibus et syndicalibus et partim politicis.
Constitutionem Europaeam Francogallia et Nederlandia plebiscitis
refellerunt sed postea politici eam sub foederis forma et alio
nomine Olisippone anno 2007 probaverunt.
Quaedam
pristinae Unionis pacta (vel nulla oeconomica redemptio pro
nationibus improbe gubernatis vel expensis fiscalibus limites)
hodie minime servantur; in Germania omnes migrantes possunt
beneficia sive subsidia adipisci; delicta in Europa magnopere
augent propterea quod sub migrantium nomine legun effractores
ingrediuntur, vix nulla in terminis recognitione facta; multi
migrantes, qui mulieres contemnunt, in viis fere cottidie
sexualiter
oppugnant,
nec desunt tromocrates qui Status Islamici doctrinam colunt;
summatim: Europa ad collapsum et ruinam ocius citius progreditur;
haec ruina non erit pugna neque bellum, ut olim factum est, sed
erit vitalium condicionum detrimentum necnon humanitatis ac
libertatis; quapropter ne Aetatis Madiae immemores simus.
Scripsit Paulus Kangiser
|