Ex avibus scientia...
Incepta omnium quae investigatores iam
perferunt de concussione cerebrali optima sunt expectatione
illa quae pici arboralis* anatomiae student (secundum nuntium
vulgo editum mense Decembri in ephemeride c. t. _ Septimana
Negotialis_). Homines scientifici coniectant has aves
periculo esse immunes identidem capita percutiendi quia venae
in cervice natura sua comprimuntur quo plus sanguinis in
crania cogitur. Inde periculosum spatium inane in quo
cerebrum contra cranium quassari potest eliminatur. Manus
peritorum quibus praeest medicus cuius persona in pellicula
cinematica _Concussio_ agitur, iam collare cervicale
fabricari conantur quod venam iugularem humanam astringat ut
effectus similis oriatur.
* Avis quae insecta et vermes sub cortice
arborum latentes rostro pulsando expiscatur.