De Davo et ejus sacculo nummorum
De Davo et ejus sacculo nummorum
Davus in sacculo suo nonnullos habuit nummos. Peculium enim
exiguum a Julio domino benigno accipere solebat, necnon
stipendium superadditum e Julii tabulis adulteratis ac fisco
furtim compilato quasi honorarium pro officiis prudenter gestis (ut
sibi dicebat) comparare. Id “prudenter” dixi, sed in dubium
vocabimus quam prudens fuerit Davus: de qua re tibi, care lector
ac patiens, erit postea judicandum.
Quam pecuniam noluit Davus sicut alii servi in vinum et aleas
et scorta prodigere: nam Satyrus servus senex Davum adolescentem
olim monuerat ut singulis annis bina sestertia in senectutem
servaret. Davus autem, ut qui adolescens nihil de rebus
conservandis didicisset et tantum tunc de luxu cogitare soleret,
Satyrum rogavit quemadmodum “servandi” essent nummi: an in
ampulla sub arbore sepulta condendi, an intra servilem
culcitellam celandi, an alio quodam modo; cui Satyrus respondit
non nisi stultissimis servis digna esse talia consilia, sed
pecuniam prudentioribus videri tamquam servum, quem callidus
dominus aliis pro lucro collocaret.
Deinde Davus, pavore commotus, recordatus est Medum, olim sibi
conservum, qui libertatem fuga adeptus cauponam sacculo suo
nummorum pleno emerat sed quibusdam Dadaleis fraudibus, quas
ipse synthetica vehicula debitoria sive “Bacchicosyngraphas”
(litteris compendiariis BS dictas) appellabat nec sat bene
intellexisse videtur, omnes nummos de sacculo suo perdiderat. “Num
mones,” inquit Davus, “ut caupo fiam et pecuniam meam Medi
exemplo mercatoribus et temulentis largiar et memet pauperem
suspendam?”
Reponit Satyrus: “Nullo modo, sed potius ut in voluntarium
consortium incedas et una cum aliis, ne in periculum solus
incideris, dominus ex parte fias cujusdam caupona, ex parte
dominus fullonis, ex parte dominus thermopolii, atque ita porro;
nec omnes merces, ut ita dicam, uni navi committas, sed ‘sortes,’
quas nunc circumforanei negotiatores dicunt, variis in consortiis
sive societatibus emas, quo ex parte saltem dominus fias multarum
tabernarum. Sortes sive partes dominionis, quas in foro “Bursa”
vocato emeris, eo majore pretio astimabuntur, quo magis taberna
ipsa valebunt: et anno quodam futuro, quo Julius te ad pilleum
vocabit, poteris etiam sortes, quas viles antea emeris, tunc
cariores aliis vendere emptoribus.”
Davus rogavit, “Sed quid agam ego senex, si pretia harum ‘sortium’
non aucta sed deminuta erunt?”
Cui Satyrus respondit, “Fieri poterit ut valor sortium
paulisper deminuatur: sed habeas spem potius quam metum, neque
sortes ante vendas quam senex libertatis condicione fruaris, nam
ut credis ipsam Romam non casuram esse sed imperium Romanum
dilatum iri, etiamsi hic illic fortuna fuerit adversa, sic etiam
credas valor sortium tabernarum, quibus ditescant Romani, auctum
iri: itaque pergas sortes emere, ad bina sestertium singulis
annis emas, etiamsi mercatorum fortuna videantur tibi adversa.”
Quibus dictis credidit Davus et Satyrum existimavit prudentem.
Semet quoque ipsum censuit prudentem: sed videbimus utrum Davus
sapiens fuerit an stultus.
Anno septuagesimo post Christum natum collocutus est Davus cum
Satyro, nec senis consilium adamussim secutus est: nam singulis
annis pecuniam ad sortes emendas reservavit in ampulla, quam sua
in culcitella celavit (quod singulis noctibus dolorem vix
credibilem vix dormienti attulit) sed nullas sortes ipsas emit
ante annum septuagesimum alterum post Christum natum, nam foro et
Fortuna dea ?????????? credere timebat. Tunc autem
sena sestertia habuit servata, quia bina anno septuagesimo, bina
septuagesimo primo, bina septuagesimo altero congesserat: audivit
porro pretia sortium in foro adeo aucta esse, ut nihil certius
videretur quam dulcis risus Fortuna, qua mercatoribus Romanis
prater omnes alios faveret. Itaque anno septuagesimo altero
Davus nonnullas sortes emit in tot et tam diversis consortiis,
qua notissima fuerunt, ut posses dicere Davum quasi imaginem
sive indicem emisset pretiorum totius fori.
Et statim copit fortuna se prastare ludificatricem. Nam anno
septuagesimo tertio et septuagesimo quarto pretia sortium non
solum deminuta sunt sed dimidiata: itaque dimidiam partem
amisisset Davus sua pecunia, si sortes vendidisset. Sed Davus
nihil vendidit—non vero quia Satyri consilii meminerat, sed
quia intellexit se semel stulte egisse et pessimo tempore sortes
emisse: ideo timens ne iterum stulte ageret noluit pessimo
tempore sortes vendere.
Postea singulis annis, usque ad annum octogesimum post
Christum natum, bina sestertia ad senectutis voluptates (videlicet
concubinas, pueros conducticios, et ita porro) persequendas
reservavit, sed in ampulla potius quam in foro; at anno
octogesimo, cum animadvertisset se tantum dena quadrina sestertia
servavisse, non bina sed bis bina sestertia in ampulla sub arbore
remota (quo facilius dormiret) singulis annis sepelire constituit.
Post quindecim annos, iterum Fortuna coptis mercatoriis
annuere videbatur, et negotiatores nunc divites, vix pra gaudio
compotes, cotidie in foro saltabant et meritorias saltatrices
nummulis perfundebant tamquam Iovis ipsius imbre aureo, et
ubicumque clamitatum est ???µ??? ?? ??? ??????,
id est, “affer mihi beato pramia Fortuna!” Foro autem afuit
Davus, quamquam sortes adhuc tenuit ab anno septuagesimo altero
et magnam vim nummorum in ampullis sepultis conditorum. Tandem
aliquando tantum tamen exsultabat forum ut Davus non posset quin
quadragena sena sestertia erueret et sortibus emendis Fortuna
commendaret. Hac anno octogesimo septimo egit mense Augusto; et
mense Octobri die quodam Veneris, quem omnes postea nigro lapillo
numeraverunt, tertia pars valoris omnibus sortibus est lusu
Fortuna ablata.
Davus scivit se pessimo tempore iterum sortes emisse, neque an
tutum esset sortes pretio deminutas vendere et damnum pati:
itaque, ut antea, omnes sortes sibi mordaciter retinuit. Sed
pergebat annos duos bis bina sestertia sibi sepelire; deinde anno
nonagesimo, cum vidisset se tantum octona (quadrina duos annos
congesta) sestertia et sortes quasdam habere, copit sena
sestertia singulis annis in stanneam arcam imponere, et solus
nisi cum arca in medium lacum scapha vehi; deinde ad terram
reveheretur sine pecunia. Post duodecim annos sub aquis turbidis
celatus est ingens acervus arcarum, in quibus sexagena octona
sestertia inclusa erant.
Anno undecentesimo post Christum natum iterum saltabatur in
foro. Urceis vini spumantis et Campanici se luebant meretrices
quas argentarii negotiatoresque magna pecunia conduxerant: nam
machinas “Anticytheras” (ut dicebantur) invenerant umbratici
quidam mathematici, unde fraudatores maria montesque promittebant
si sortes emerentur suarum societatum novarum: et nata est bulla
sive ebullitio sortium mathematicarum. Davus, duodecim annos
timidus, totum hausit e lacu argentum quod deinde in forum
collocavit sortibus Anticythereis (et omnium aliorum generum)
emendis.
Iam coniectare potes, benigne lector, quid Fortuna dea Davo
infesta egerit. Ab anno undecentesimo usque ad annum centesimum
alterum post Christum natum delapsa—immo iterum dimidiata—sunt
pretia sortium. Recesserunt a foro emptores, recessit et spes,
advenit potius bellum: nam propter sicarios latronesque Asiaticos
necnon Romanam avaritiam ambitiososque imperatores bellum in
Bactros ac Chaldaos erat gerendum, quod pecuniam de foro hausit.
Itaque ploravit Davus, quia dimidia pars sua pecunia iterum
amiserat: sed nihil pra metu vendidit. Sortes retinuit et nummos
iterum copit sibi servare: sed ab anno centesimo non sena sed
octona sestertia singulis annis Julio furari et tamquam Agisthi
inauratam arietis pellem in arbore celare necesse Davo videbatur,
ne senex pauper esuriret.
Itaque anno centesimo septimo, mense Octobri, cum pretia
iterum aucta esse viderentur, cum Mercurius adeo gauderet ut
Priapo ipso invidiam moveret, cum Fortuna more solito subrideret,
tunc Davus Thyestis exemplum potius quam Agisthi secutus arborem
suam compilavit et quotcumque cujuslibet societatis sortes potuit
emit. Quarum pretia sunt statim dimidiata: nam iterum recesserunt
a foro omnes emptores prudentes, et diu afuerunt. Mercatura
debilitata non solum Romani sed gentes Europaa et Asiatica—nisi
Sinenses—coperunt dolere et quasi Romanis condolere. Sed omnia
cum tempore mutantur, nec semper potest Fortuna mutabilis
adversam se prabere. Itaque Davus perrexit de fisco Julii
pecuniam sibi auferre donec anno centesimo quinto decimo, Barca
Obama et Josepho Biden consulibus, pilleum cepit et sortes omnes
vendidit ut liberata pecunia voluptatibus senilibus frueretur.
Memento, care lector, quando et quotiens Davus sortes emerit:
semper ante pretia cito deminuta. Itaque semper carissimis
pretiis emit. Qua pretia tabulatim nunc disponimus:
Quando
Davus pecuniam collocaverit |
Quantam
pecuniam Davus collocaverit |
Clades
in foro insequens |
Dec.
72 |
VI |
-48% |
Aug.
87 |
XLVI |
-34% |
Dec.
99 |
LXVIII |
-49% |
Oct.
107 |
LXIV |
-52% |
Summa
collocata |
CLXXXIV |
Itaque
tantum centena octogena quadrina sestertia solverat ad sortes
varias et diversas quattor temporibus (pessimis) emendas. At
hodie, pretiis venditis, Davus plus deciens centena sestertia
possidet. Nam forum, quamquam adversam aliquando fortunam patitur,
sapius tamen gliscit, et pretia sapius augentur quam
deminuuntur. Pretia enim hodie multoties cariora sunt quam
fuerunt tunc, cum Davus et Satyrus collocuti sunt.
Etiam
ditior esset Davus, si prudentioribus temporibus sortes emisset,
sed pertinacia suffecit ut pauperitatem vitaret.
Quid
igitur e Davo discere possumus?
- Si
quid stultum et falsa ratione gesturus es (ut nos omnes
aliquando agimus) melius est sic errare, ut secunda
potius Fortuna libenter temet commendare quam adversam
timere videaris. Ut dixit Vvinston Churchill, tyrannus
Britannorum, “Semper optima exspecto: nam nihil prodest
pessima exspectare.”
- Nonnumquam
aliquid perdes: hac enim est natura periculi, sine quo
nullum est pramium. Modus, quo inter damna temet geris,
plus valet quam ipsa damna.
- Oportet
non de singulis diebus cogitare nec de crastino die, sed
de anno quodam longe remoto: nam pecunia foro commissa
cotidie crescit et decrescit: sed longum temporis spatium
augmento favet.
Scripsit Nemo Oudeis
|