Annus
2 0 1 6


DE INFINITA CAEDE SYRIACA

Capta Aleppo, tamen strages non intermittitur

Aleppo.jpg

Aleppus (Arabice Halab, Latine Beroea) septimo belli anno cecidit, occisis in summa quater centena milia, dimidia civium parte in fugam versa, quae urbs ante bellum civile florentissima et maxima una cum Damasco fuerat, sedes mercatoria et locus opportunus in Turciam ad transeundum. Quibus opibus expugnatio facta est? Aëronaves Russicae, copiae Sciitarum Iranianis et factione Hezbolla nixae, rectori Bashar Al Assad auxilium tulerunt. Centum milia vel saltem quinquaginta milia incolarum inclusi manere feruntur, quorum tertia pars pugnantes, reliqui propinqui rebellium, medici, adiutores, qui antea discessum recusaverunt. Indutiae factae sunt ut inclusi vulnerati, infantes transferrentur, mox intermissae. Cursus humanus post biduum incepit. Non possumus tamen animo effingere quanta atrocitate in parte liberata et in parte occupata urbis laniatae civiles vexentur a pugnantibus, pueris non exceptis. Postremum horrendum scelus infandi belli ad misellam septem annorum pertinet qua in capite Damasceno territores velut materia displodenti usi sunt.

Priore die ex nuntiis instituti Nationum Unitarum pro infantia (UNICEF) e parte Aleppi orientali MMDCC pueri ablati sunt, e quibus alii aegroti, alii sauciati, alii parentibus orbati. Tamen aliae centenae debiles permanent, iam periturae si relinquerentur. Adiutores Unicef pugnantes obsecrant ut liceat illos quam primum servari.

Capta urbe Aleppo, tamen tot sunt greges ubique bellantes ut bellum finem non habeat nec continua caedes neque urbium eversio.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae