Annus
2 0 1 6


MINISTER PRIMARIUS ITALICUS MUNERE SE ABDICAVIT

Post exitum plebis sciti res politica Italica in discrimine versatur

Accepta clade in plebis scito de reformanda constitutione confestim priore die Lunae Minister Primarius Matthaëus Renzi ad Quirinalem ascenderat ut Praesidi rei publicae munus remitteret: quod non ei concessum est antequam lex nummaria posteri anni iussa esset. Nam hesterno die celerrime a senatu hoc factum est: vespere munus depositum est. Quid postea?

Hodie Praeses rei publicae Sergius Mattarella summas auctoritates et factionum rectores de expedienda difficili tempestate consulere incipit. Duplex via exeundi a discrimine fertur esse: in incerto est utrum comitia habenda sint postquam Tribunal Constitutionis mense Ianuario decreverit de lege comitiali c.n.e. Italicum an administratio cui intersint plures factiones constituatur, ut reliquum spatium legislationis expleatur. Quod solet saepe in Italia accidere, nihil novi sub eius sole.

Quid de discrimine Italico auctoritates Unionis Europaeae? Nihil omnino ad euri zonam.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae