DE RECTORIBUS FACTIONIS CURDARUM IN TURCIA COMPREHENSIS
Magna perturbatio in Turcia exorta est cum in custodiam principes factionis moderatae Hdp missi essent
Die Veneris intempesta nocte in Turcia rector partium Curdis (Hdp) faventium Selahattin Demirtas et eius vicaria Figen Yuksekdag, qui sunt participes senatus legationisque popularis, comprehensi sunt. Cum rectoribus etiam alii decem legati ferendis legibus eiusdem factionis in carcerem ducebantur. Paulo post diruptio pyroboli effecta est in urbe capite Curdarum Diyarbakir contra biocolytarum stationem qua octo perierunt et prope centum vulnerati; sub vesperum petitio a Chalifato vindicata est, quamvis etiam factio territorum pro Curdis (Pkk) interfuisse ferretur.
Comprehensiones uno eodemque tempore in variis provinciis factae sunt incepta indagatione a mense Augusto de factione tromocratica Pkkn ob quam ambo rectores, recusantes, cum legati populi essent, in ius vocati erant; tamen iam a mense Maio senatus legatioque popularis decreverat ut immunitas ad legatos populares spectans eis auferretur qui de tromocratia accusarentur. Plurimi praesenserant legem ad Demirtas conversum iri.
Custodes publici domum moderatoris Demirtas in urbe Diyarbakir inquisiverant, simulque idem de vicaria Ancyrae factum est; iis comprehensis cum ceteris legatis proelia inter Curdas et biocolytas praesertim in urbe natali ducis exorta sunt. Postea pyrobolus displosus est. Interea instrumenta communicationis socialis( facebook, youtube, twitter, whatsapp, instagram) intermissa erant vel fortiter minuta: quod “indicium horrendum” ab auctoritabus Unionis Europaeae dictum est, id est democratiae finis. Scripsit Lydia Ariminensis
|