DE PUGNA APUD URBEM MOSUL
Copiae Iraquiae et Curdarum prope urbem a Jhiadistis detentam pervenerunt.
Incursus Curdarum et Iraquiae ad urbem Mosul capiendam, quae ab anno MMXIV a viribus Chalifati tenetur, non intermittuntur: interea milites Civitatum Americae Unitarum apud oppidum Qayyara personam defensoriam adversus gasium induere coacti sunt ob nubem toxicatam exortam ab ergasterio sulfureo a militibus IS incenso, quod in ingentem machinamentum bellicum mutatum est. Hesterno die duo oppidula peropportuna pro re strategica capta sunt, quorum propius novem kiliometra a Mosul absens. In summa XXXVII loca habitata finitima Chalifati arci in septem diebus liberata sunt. Vires Curdarum (peshmerga) auxilio petitionum aėronavium societatis internationalis Americanorum ductu, usque ad octo kiliometra ab urbe Mosul pervenerunt.
Jihadistae, ut a testibus loci confirmatum est, quoquo modo possunt, etiam prorsus infando, se defendunt. Fossae petroleo, materiis chemicis venenatis repletae sunt; horribile dictu et factu feminae et pueri velut scuta super tecta contra petitiones aėrias adhibiti; machinamenta manu facta cum materiis noxiis in urbe sparsa, ut et hostes et cives laederent; petroleum fertur inflammatum iri, advenientibus Iraquiae et Curdarum copiis . Omnes dicuntur a vicinitate effugisse, IV milia ab urbe Mosul, sed quacumque ratione Jihadistae fugam impediunt. Munera Secreta Iraquiae CCLXXXIV cives, non exceptis feminis et pueris, mitrarum ictibus nuper necatos esse rettulerunt. Simulque in castris status vitae profugorum, praesertim puerorum, valde infirmus apparet. Plus quam quindeciens centena milia civilium bello prosternuntur.
Scripsit Lydia Ariminensis Scripsit Lydia Ariminensis
|