Annus
2 0 1 6


Brixitus damna studentibus Europaeis, qui nunc in Britannia studia exercent, minimum pro annis MMVII/VIII, non est coniectura. Nam hodie praefectus a Universitate Scientiaque publice dixit: "Quamvis referendum nobis apposurum quaestionem summam de Europaei studentibus in nostra terra sciebamus, nos in procintu respondemus. Enim studentes nobis maximum subsidium sunt et nostra natione eos expellere nolumus: sane terminent cursum studiorum in Britannia." Magistratus Britannique magni momenti esse adfluxum pecuniarium a Europaeis studentibus (circiter 4 miliardi sterlinarum) et 42% inquisitorum in Britannia ex Europa advenire consci sunt.

Scripsit Andreas Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae