Annus
2 0 1 6


PRAEMIUM NOBELIANUM DE ARTE MEDICA TRIBUTUM ESSE

Vir scientificus Iaponicus Praemio Nobeliano exornatus est cum autofagiam cellularum repperisset.

Vir biologiae peritus, septuagesimum secundum annum agens, Iaponicus natione, nomine Yoshinori Ohsumi, praemio Nobeliano de physiologia et medicina decoratus est, quod aliquid magni momenti ab eo repertum est. Ille invenit quomodo omnis cellula ad usum iteratum in se faecem, quae cotidie sua opera ferret, aptaret; sic illam superesse. Ergo, sua natura, cellulae sunt “oecologicae”nec mortem, ob faecem effectam, occumbunt. Verbis doctis adhibitis, Universitas Suetiae cui nomen est Karolinska Institutet, praemium probat reperta “autofagia”: ratio est qua ipsa cellula se edit. Quam rem biologicam iam a nonnullis decenniis vir scientificus Belgicus Christianus De Duve, qui anno MCMLXXIV hoc praemio decoratus est, partim patefecit, inventis parvis cellularum organis, quae lysosomata (ex vocibus Graecis lysis et soma) nominata sunt. Haec organula efficiunt ut reiecta ab iis consumantur.

Sed hoc non satis est. Plura vir Iaponicus repperit studia incipiens a cellulis panis fermenti: cum gena corrumpantur illa multos gravissimos morbos gignere inter quos morbus Parkinsonianus, Huntingtonianus, cancer, celeris senectus. Nunc novae curationes adhibendae sunt. Non deest pecunia pro investigatione scientifica: praemium ex fere decies centenis milibus dollariorum constat.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae