Annus
2 0 1 6


COREA MERIDIONALIS CONSILIUM OCCULTUM HABITUM CEPIT

Res publica Coreae meridionalis insidias duci Coreae Septentrionalis ob minas atomicas praeparavit

Copiae usu peritae paratae esse in Corea Meridionali feruntur ad agendum ut rectorem Coreae Septentrionalis Kim Jong-un occiderent, auctis minis atomicis. Adhibitis missilibus ad hoc destinatis res publica cui est caput Seul, variis locis hostium situs percussura – inquit coram senatu Han Min-koo, administer publicae defensioni praepositus – etiamque principem hostium interfectura est.

Incipiente mense Septembri a Corea Septentrionali quintum et adhuc potentissimum experimentum nucleare effectum est, quae complura consilia Ordinis Nationum Unitarum violavit et omnium nationum reclamationes movit praeter novam Consilii Securitatis eiusdem Ordinis reprehensionem.

Interim duae aëronaves pyrobolariae Civitatum Americae Unitarum supra Coream Septentrionalem nuper bis volaverunt. Una ex his in statione aëria Osan constitit, absenti circiter centum viginti kiliometra a finibus Coreae Septentionalis nec illinc profecta est. Quod scilicet roboris significatio post ultimum experimentum atomicum reputatur.

In oratione habita die quo septuagesimus primus consessus Conventus Communis Nationum Unitarum initium habuit Baracus Obama Coream Septentrionalem “terram derelictam” esse dixit, quae proposito atomico totum orbem in periculum adduceret. Ad huc accedit quod haec res publica ostenderit quomodo oeconomia communistica decoxisset. De proposito nucleari confirmavit maximi momenti esse omnes simul contra agere ut regimen tyranni de agendi ratione poenas lueret .

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae