Annus
2 0 1 6


PYROBULUS NOVI EBORACI DISPLOSUS EST

PYROBOLUS NOVI EBORACI DISPLOSUS EST

Pridie adventum Novum Eboracum Praesidis Baraci Obama et CXCII rerum publicarum principum qui summi gradus conventui de asyli beneficiariis et concilio universali Ordinis Nationum Unitarum intersint, interveniente nocte (hora 20:30), instrumentum in capsa purgamentorum abditum in vico Chelsea partis occidentalis insulae Manhattan displosum est, quod XXIX cives quorum aliqui graviter vulneravit. Magnus motus a๋ris causa fuit cur tabernarum specularia frangerentur: tacti fragmentis humi manserunt, sed magna pars ambulantium praeceps fugae sese mandavit. Alterum instrumentum diruptionis, infabre structum, non longe inventum est, id est olla pressoria filis electricis et telephonio mobili iuncta similis displosae in urbe Bostoniana anno MMXIII apud cursus Marathonii metam. Tertium falsum exstitit. Loca circum cincta sunt et incolae moniti sunt ne domo exirent. Magister civis De Blasio declaravit causam diruptionis pyrobolum fuisse, factum haud dubie voluntarium ; tamen nullum nexum cum tromocratia probatum esse. Candidatus principatus Civitatum Americae Unitarum Donaldus Tramp suam sententiam apertis verbis aperuit: fortiter violentiae resistendum esse. Magna prudentia adhibita aemula Hilaria Clinton de re novos nuntios et investigationes dixit se exspectare.

Die Lunae vir Afganus viginti octo annorum Ahmad Khan Rahami comprehensus est qui ob pyrobolum Novi Eboraci diruptum et et ceteros inventos in sarcina in civitate Nova Jersey investigatus erat: impressione digitali in pyrobolo inventa cognitus est. Iam palam ab omnibus de novis petitionibus tromocraticis in USA disceptatur.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae