PARISINI NOVUM INCURSUM TERRITORUM PAVENT
PARISINI NOVUM INCURSUM TERRITORUM PAVENT
Pavor
Lutetiam Parisiorum rediit. Autoraeda notaculo carens cuius in
habitaculo vas gasarium vacuum, sex autem plena in receptaculo
sarcinario inventa sunt, ante ecclesiam cathedralem “Nostram
Dominam” cum instrumentis micantibus derelicta est. Inventio,
ut acta diurna “Le Figaro” renuntiaverunt, nocte inter diem
Saturni et diem Solis facta est; vasa neque apparatui dispolosivo
neque alii structurae iuncta esse. Autocinetum duas horas in
interdictione commorationis mansisse.
Viri
consilii contra tromocratas rem inquirunt suspicantes puellam
undeviginti annorum vasa gasio replevisse, cuius pater dominus
autocineti rettulit filiam vehiculum cepisse velut si iter cum
amica faceret. Puella, cum Jihadista sit, publicis custodibus
nota est; coniuges suspecti comprehensi sunt.
Ante
aliquot dies televisio CNN vulgavit die 13 mensis Novembris anni
2015 praeter Lutetiam aliis locis Europaeis plurimos incursus
conficiendos esse. Periculum ubique conclamatum est.
Scripsit Lydia Ariminensis
|