Annus
2 0 1 6


DE TERRAE MOTU IN ITALIA

DE TERRAE MOTU IN ITALIA

Intempesta nocte (hora 3,36) priore die Martis terraemotus magnitudine graduum Richterianorum 6,0 nonnulla oppidula et pagos regionis Latii, quorum praesertim Cumuli, Matrix ( Italice Accumoli, Amatrice) et regionis Marcae, Arquata Truenti (Italice Arquata del Tronto) in Media Italia sita oppressit; locus epicentri quattuor kiliometra altitudine aestimatus est non longe ab oppido Cumulis. Eventus vere calamitosus. Adhuc in summa CCCLXXXI cadavera inventa sunt; CCXXXVIII vivi a ruinis abstracti sunt, CCCLXXXVII vulnerati. Matrix prope deleta est: ibi maximus numerus mortuorum computati sunt, sed de quibusdam civibus, frustra nominatim vocatis, nihil cognitum est.

Quod tristius est, aestivo tempore redire solent cum liberis ad domos avorum, parentum et propinquorum qui alibi incolunt; etiam periegetae in deversorio loci commorabantur – sex perierunt – cum festa tempora proxima essent dicata obsonio celeberrimo ab ipso oppido nomen capienti (Italice bucatini all’ amatriciana), pasta longa pertusa gena suis et caseo ovillo condita. Fuit amoenum oppidulum, antiquis moribus et monumentis praeditum. Prope nihil mansit: quod primo tremori superfuit in magno discrimine est, cum per biduum quassus non intermissi sint, quorum etiam partim vehementiores , in summa prope mille, ut a peritis confirmatum est.

Viri tutelae civilis, vires exercitus, tot voluntarii statim a locis finitimis et longinquis supervenerunt ut auxilia superstitibus ferrent et, ruinis effossis, interdum solis manibus, ut vivos et mortuos extraherent. Calamitas etiam Cumulos, Arquatam Truenti eodem modo vastavit, sed etiam pagi et casae gregatim positae in agris finitimis diruti sunt.

Tot vitae amissae sed etiam patrimonium antiquorum monumentorum quod servandum erat: domus et aedificia publica reficienda sunt opportunis normis aedilibus ut tremoribus resistere possint. Plus sabuli quam cementi, contra legem securitatis, inventum est in domibus dirutis: si more Iaponico exstructae, non lapsae essent. Magna pars Italiae, cum in discrimine sismico versetur, reficienda est.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae