Annus
2 0 1 6


DE INCURSIBUS AERIIS IN LIBYAM EFFECTIS

DE INCURSIBUS AERIIS IN LIBYAM EFFECTIS

.

Primum post incursum quo duci Muammar Gheddafi anno MMXI imperium ademptum est, aėronaves insectoriae et ballistariae et helicoptera “Apache Usa” profecta a bellicis navibus aėroplanigeris et helicoptera gestantibus “Wasp” nominatis per mare Mediterraneum percurrentibus, ante unam hebdomadem redierunt ut pyrobolis Libyam quaterent. Hoc est ad quod tendunt certamina, stationes bellicas ISIS prosternere. Hoc a relatore Pentagoni Petro Cook affirmatum est qui autem explanavit quomodo datis mandatis a Praeside Obama pyrobolorum iactus finis esset ut tuta loca jihadistarum, qui circiter mille numerantur, de medio tollerent. Iampridem duae petitiones ab aėre effectae magnam caedem militum Chalifi non longe a Tripoli ediderant quibus multi pugnantes et duo duces perierant.

Minister Primarius Gubernationis Unitatis Nationalis Fayez Al Serraj a Civitatibus Americae Unitis auxilium petiverat ut incursus aėrios contra militiam ISIS apud Syrtem faceret; sermone habito televisifico rector Libycus explicavit auxilium aėrium ad breve tempus perductum iri ut adversus Jihadistarum arcem, in urbem Syrtem et suburbium contenderet; Americae vires in terra non futuras esse.

Italia certior de auxilio aėrio facta est, sed rei bellicae non interest; mensibus praeteritis auxilia humana obtulit, nuper sedes profectus aėronavium praebuit, sed nihil auctoritates Americae petierunt.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae