DE CONVENTU IUVENTUTIS CRACOVIAE CONFECTO
DE CONVENTU IUVENTUTIS CRACOVIAE CONFECTO
Conventus
iuventutis catholicae totius orbis (WYD) Cracoviae a die 26 ad
diem 31 mensis Iulii effectus est. Initium coetus infandae caedis
nuntio contristatum est perpetratae in ecclesia apud oppidum
Rotomagum in regione Francogallica Normannia, in qua sacerdos
provecta aetate et duo obsides a territore islamico trucidati
sunt. Ex qua re Pontifex magnum dolorem accepit et expressit.
Inter
res magni momenti adventus Pontificis ad campum captivis
internecandis Auschwitz non praetermitti potest: praeterita
inscriptione “Labor nos liberos facit”, in libro honorifico
exaravit: “Domine, miserere; tantae saevitiae ignosce”. Quae
verba summa visitationis sunt.
Die
Saturni post meridiem Papa Franciscus ad Campum Misericordiae
pervenit qui in suburbio Cracoviae situs est ut vigiliae precis
adesset, cui sedecies centena milia interfuisse ab apparatoribus
feruntur. Antea transierat cum sex pueris Portam Sanctam Iubilaei
Misericordiae, quorum quisque unum continentem signavit (duo
tamen Americae Septentrionalis et Meridionalis).
Insequenti
die vicies quinquies centena milia numerati sunt qui Missae
conclusionis participes in Campo Misericordiae fuerunt. In sua
homilia, capiens exordium a loco Evangelii calendarii liturgici,
Pontifex Franciscus de conventu Iesu et Zachaei tractavit (Lc. 19,
1-10) ut ostenderet quomodo iuventuti Iesus conveniendus esset.
Quae sunt difficultates superandae? Zachaeus publicanus fuit,
exactor vectigalium, aliena opera abutebatur, tamen voluit ad
Iesum appropinquare; parva statura erat, eum pudebat, quod
ridiculus in sycomoro collocatus videretur: Iesus eum conspexit
arbori insidentem, eum vocavit et dixit se eius domum ire velle.
Tertio etiam plebs Zachaeo obstitit, quod infamis reputabatur.
Quamvis
prope iisdem vitiis impedirentur, Pontifex monuit iuvenes ut Dei
evocationi responderent. “Dum a te postulat ut domum tuam
veniat, Iesus, quo modo in Zachaeum se gessit, nomine te appellat.
Nos omnes Iesus nomine appellat. Tuum nomen Ei pretiosum est.
Nomen Zachaeus, ex sermone illius temporis, memoriam Dei evocabat.
Confidite memoria Dei! Eius recordatio non est “discus
rigidus”qui perscribit et in archivum omnia nostra elementa
ponit , Eius memoria cor est misericordiae plenum, quod gaudet
cum certe et definite omnia nostra mali vestigia eradit”.
Celebrata
Missa Papa Franciscus proximum conventum iuventutis totius orbis
Panamae in America centrali anno MMXIX futurum esse nuntiavit.
Scripsit Lydia Ariminensis
|