CAEDES ET TERROR MONACHII
CAEDES ET TERROR MONACHII
Heri
post meridiem Monachium in terrorem incidit. Ante cauponam ubi
isicia Hamburgensia venduntur adulescens, nomine Ali Sonboly ,
prope puer aetate et specie, Theodiscus ab Irania oriundus,
pistolio displodere coepit in multitudinem: in sacciperio
dorsuali trecentas glandes celabat. Deinde caeco impetu inter
tabernas pantopolii apud Hortum Olympiacum ictus emisit; paulo
post sibi ipse mortem conscivit; in summa novem mortui sunt,
quorum quattuor minore aetate, praeter sicarium, et sedecim
graviter vulnerati. Per interrete in eum locum adulescentes
puerosque convocaverat , cibo gratuito promisso. Per octo horas
urbs pavore capta est, praesertim cum primo putarentur tres esse
petitores etiamque socii Chalifi (ISIS).
Humili
loco natus, pater rector autocineti meritorii est, mater adiutrix
mercatoris; ipse qui reputabatur a finitimis quietus, renuntiavit
paulo post caedem, ut repertum est in tenia visifica, se,
oppressum ab aequalibus per septennium, ulcisci voluisse.
Adulescens solitarius, in aegrimonia versans a psychiatra
curabatur; lusis studebat quibus per computatrum fictas caedes
conficiebat. In cubiculo documenta de stragibus inventa sunt,
quarum prior effecta in oppido Winneden, non longe a Stutgardia
anno MMIX, altera apud Nutoya, in Norvegia, ab Anders Breivik
ante VI annos perpetrata. Liber autem inventus est cuius titulus
haud ambiguus “Furia in capite: cur discipuli occidant”. Nemo
providerat in eo tantam vim latere, quamquam mortem condiscipulis
minatus erat.
Scripsit Lydia Ariminensis
|