NOVUS INCURSUS TROMOCRATICUS FRANCOGALLIAM PERCUSSIT
NOVUS INCURSUS TROMOCRATICUS FRANCOGALLIAM
PERCUSSIT
Nicaeae,
praeclara via Ambulatio Anglica nominata novae mortiferae
petitionis tromocraticae heri vespere theatrum fuit. Autocarrus
velocissime in lineam tortam admotus cives diem festum rei
publicae celebrantes adortus est, sed hoc non satis fuit: vector
mitra praeditus ictus caeco impetu displodit. Adhuc LXXXIV mortui
numerantur, plurimi vulnerati, ex quibus XVIII saltem gravissime.
Caede facta, itinere duorum kiliometrorum confecto, tandem
vehicularius a biocolytis occisus est. Ante obitum fertur iterum
clamavisse “ Allah magnus est”. Territor civis Francogallus a
Tunisia oriundus agnitus est.
In
Francogallia die 14 mensis Iulii cives Propugnaculum (Bastille)
captum anno MDCCLXXXIX, signum Pristini Regiminis, memorant, unde
existimatum est popularem tumultum initium habuisse . Tot
familiae cum pueris in via aderant ut spectaculum pyrotechnicum
intentis oculis contemplarentur, deinde ex improviso res tragica
evenit. Praeter ictuum crepitum ubicumque clamor et eiulatus
auditi sunt; tot cives territi in tabernas et cauponas
confugerunt. Intermisso atroci cursu, longa series mortuorum et
vulneratorum in via mansit.
Res
horrenda in orbe deplorata est. Praeses Franciscus Hollande haec
prope dixit: “Francogallia est prostrata, horrore perculsa ob
rem tragicam et immanem, tamen natio fortior est et erit quam
fanatici eam percussuri”; statum periculi publici in tota
Fracogallia tre menses saltem aperte declaravit.
Scripsit Lydia Ariminensis
|