Annus
2 0 1 6


QUOMODO INTERVENTUS MILITUM IN IRAQUIAM TROMOCRATIAE FAVERIT

Collegium Chilcot sententias de bello in Iraquia explanavit

Relatio quae nomen habuit a Ioanne Chilcot praeside collegii inquirentis causas interventus militum Anglorum in Iraquiam, virorum electorum sententias illativas protulit. Anno MMIII, Minister Primarius Antonius Blair, cum Praeside Civitatum Americae Unitarum Georgio iuniore Bush concors, nuntiavit Munera Secreta docuisse ducem Saddam Hussein arma ad omnia delenda habere, quae tamen numquam inventa sunt. In Iraquia CLXXIX milites Britannici perierunt, quorum necis Antonius Blair accusatus est.

Diu ac difficulter investigata re, sententiae collegii in ingentissimo opere explicatae sunt, quod amplius quam Biblia exstitit.

Primum non satis legitime consilium invadendi Iraquiam captum est, sine cum auctoritatibus controversia; deinde res civibus ex opinione ipsius Ministri Primarii explanata est; tertio loco decretum est ut incursui Regnum Unitum interesset antequam omnes de pace optiones reiectae essent. Denique, quod magni momenti est, Minister Primarius monitus est ut tromocratiae discrimen, militibus intervenientibus, augeret, nulla re parata quae post bellum fieret.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae