Annus
2 0 1 6


FIAT BREXIT

FIAT BREXIT

Aliter atque provisum erat evenit: die 23 mensis Iunii maior pars civium Britannorum non “remane”, sed “relinque” in tabella comitiali signaverunt. Quid postea? Magna perturbatio rerum. Priore die Veneris primum libra sterlingica cum dollario comparata vilior facta est; secundo loco omnes mercatus nummorum Europaei magnas iacturas acceperunt. Hodierno die tamen conspicuum lucrum fecerunt.

In nodis contortis temporis hodierni difficile est providere quid ab eventu oriri possit. Verisimile est post biennium ratihabitione opus esse ad operam dandam in Britannia vel syngrapho ad ineundum; fortasse cautio de valetudine periegetis defuerit; res venales exterae maioris pretii Britannis fore putantur; exportatio in Britanniam quodam modo impedita.

Discessus ab Unione Europa intra biennium conficietur; Minister Primarius David Cameron, fautor plebisciti pro Europa, munus deposuit; mense Octobri qui in eius locum succedet iter digressionis incipiet.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae