Annus
2 0 1 6


PRAESIDIUM IN LIBYAM AB ITALIA NON MITTETUR

PRAESIDIUM IN LIBYAM AB ITALIA NON MITTETUR

Praesidium militum cuius est tueri sedem Ordinis Nationum Unitarum a republica Nepaliana veniet. Italia in praesens non milites mittit ob magnum discrimen imminens, sed operam per legatos datura est. Minister Primarius Italicus Matthaëus Renzi iampridem ante nonnullas hebdomadas declaraverat suam rem publicam aliam viam elegisse pro pace non intervenientibus militibus. Omnes autem spectare Libyae concordiam et stabilitatem.

Ad hanc rem assequendam priore die Lunae congressio summarum auctoritatum Vindobonae habita est, quae, cum a Civitatibus America Unitis et Italia convocata esset, debuit, inter alia hoc decernere, quo modo concordia in Libya restitueretur. Ioanni Kerry publicis negotiis Civitatum Unitarum praeposito, Paulus Gentiloni, administer Italicus exterorum negotiorum, aperte nuntiavit nullum interventum in terra fore.

Minister Primarius Libycus Fayez Serraj, ut antea praedixerat, nullas copias petiit, sed auxilium ad exercendos milites, praeterea ut interdictio armorum exportandorum auferretur. Hostem non esse ISIS, sed discordiam. Territores victum iri a Libyco exercitu sub potestate civili, non a copiis inter se proeliantes de re politica. Tamen esse qui faverent in Cyrenaica Praesidi Senatus urbis Tobruk Agila Saleh et duci exercitus Khalifa Haftar. Secretarius Americanus arma novae admininistrationis danda esse consensit; auxilium autem pro militum exercitationibus ab Italia promissum est.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae