DE SAEPIMENTO EXSTRUENDO INTER AUSTRIAM ET ITALIAM
DE SAEPIMENTO EXSTRUENDO INTER AUSTRIAM ET
ITALIAM
Iam
priore mense Septembri Austria Europam edocuerat recognitiones ad
tempus apud omnes fines factum iri; mense Octobri rete apud finem
Dalmatiae positum est eodemque modo, fracto foedere Schengen,
transitus per regiones Balcanicas conclusi sunt. Ante biduum in
via autocinetica quae ad Austriam fert apud saltum Brenneri
munimentum orbitae (guardrail) ablatum est ut saepimentum
metallicum struatur quod ab Italia eam seiungat. Constructio in
longitudinem CCL metra patebit; et viam autocineticam et publicam
transibit.
De
hac re praefectus immigrationi curandae Demetrius Avramopulos
apud totum senatum Europaeum locutus est: se putare opus esse
pontibus, non muris: immigrationem adeo administrandam esse ut
non fidem pactionis Schengen rumperetur. Vitandum esse quod
accideret apud oppidum Eidomenen, rem turpem et Europae historia
indignam. Austriae auctoritates fortiter consilium defendunt: in
Europam migrantes inituros attente inspiciendos esse. Mercaturam
et transitus liberos mansuros esse. Administra rebus domesticis
praeposita Johanna Mikl-Leitner timet ne mox ter centena milia
profugorum In Italiam perveniant et omnes per saltum Brenneri
transeant.
Ab
Avramopulos Administer Italicus Paulus Gentiloni praepositus
negotiis exteris et Angelinus Alfano rebus domesticis
requisiverunt ut mox cognoscerent num consilium Austriae cum
principiis necessitatis, aequalitatis et sincerii auxilii ex
foedere Schengen congrueret.
Scripsit Lydia Ariminensis
|