Annus
2 0 1 6


DE RE LIBYCA CONTURBATA ATQUE CONFUSA

DE RE LIBYCA CONTURBATA ATQUE CONFUSA

Fayez Serraj dux gubernationis Unitatis Nationalis, faventibus Ordine Nationum Unitarum et Unione Europaea, ante triduum cymba speculatoria vectus a portu Tunisensi urbis Sfax Tripolim cum septem administris civitatis advenit; statio navalis urbis capitis sedes administrationis parumper electa est. Tamen senatus adhuc novum regimen non probavit. Paulo post Khalifa Ghweil, rector administrationis “rebellis” Tripolitanis, quae dicitur Salutis Nationalis a viribus Islamicis adiuta, in urbem Misratam confugisse, in qua natus est et ei plurimi fautores manent dum Tripoli consensus novae gubernationis maxime augetur; huc accedit quod X oppida litoris ducis Fayez Serraj partes agant.

Sed res valde inordinata est, cum in regione Cyrenaica alia sit administratio ad tempus cuius caput Tobruk est, cui praeest Abdallah El Theni, auxilio exercitus Libyci, duce Khalifa Haftar, qui fuerat amicus, postea hostis rectoris Moammar Gheddafi. Neque hoc satis est. In media parte apud litus, petroleo praedita, ab anno 2014 nonnulla milia militum Chalifi (Isis) adsunt, quae urbem Syrtim occupaverunt. Quae auspicia sunt? Idonea potius ad bellum quam ad pacem.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae