DUPLEX INCURSIO TROMOCRATICA BRUXELLIS FACTA EST
DUPLEX INCURSIO TROMOCRATICA BRUXELLIS FACTA EST
Hodie
mane duae diruptiones atrium profectionum aėriportus oppidi
Zaventem concusserunt, qui maxima statio capitis Belgii exstat
esse, XV kiliometra a media urbe absens : sanguis ubicumque
sparsus, membra discerpta, lacunar atrii ex parte labefactum.
Pyroboli etiam clavos cohibebant. Nec dubium est quin petitio
territorum fuerit , cum clamor Arabice et crepitus armorum, ante
diruptionem auditi sint. Imago filmica duos suspectos carrulos
moventes ostendunt, qui sui interemptores reputantur, pyrobolos
ferentes. Hic XIV saltem perierunt, LXXXI sauciati sunt.
Pyrobolorum diruptores fascem dubium invenerunt ac disploserunt,
tertium machinamentum existimatum , quod nihil effecerat. Alii
quinque suspecti in urbe quaeruntur, sed ex biocolytarum
sententia, non omnes territores ex aėriportu evaserunt.
XX
mortui et centum vulnerati computati sunt post alterum impetum
apud hamaxostichum subterraneum Maalbeck, non longe a Consilio
Europaeo, ubi tertius pyrobolus dirupit. Hic multi adhuc
intercluduntur. Statio aėriportus conclusa est; multa milia
viatorum in curriculum aėronavium amoti sunt, dum circum undique
biocolytarum magna copia consistit. Statio ferriviaria conclusa
est. Tota urbs a custodibus publicis et exercitu munitur,
frequentia viarum intercluditur. Multa loca ac aedificia vacua
facta sunt.
Priore
die Veneris Salah Abdeslam unus machinatorum caedis Lutetiae
Parisiorum, Bruxellis comprehensus est: auctoritates Belgicae
incursus tromocratarum ut refutationem suspicabantur. In
interreti fautores Chalifi Abu Bakr al Baghdadi petitiones
hodierno die comprehensionem eiusdem ulcisci renuntiaverunt.
Scripsit Lydia Ariminensis
|