Annus
2 0 1 6


DE CIVITATUM COMITIIS IN GERMANIA HABITIS

DE CIVITATUM COMITIIS IN GERMANIA HABITIS

Partes dexterae extremae (AfD) in comitiis nuper habitis in tribus civitatibus (Baden-Wurtemberg, Renania-Palatinato, Saxonia-Anhalt) magnum suffragiorum numerum tulerunt varium a XII ad XXIV ex centum. Cum factio orta sit anno MMXIII, haud dubie prospere evenit, in suam utilitatem recusationem hospitii migrantium sine modo convertens; praetermitti non potest quin anno MMXV undecies centena milia asylum petiverint.

Cancellaria Angela Merkel post cladem comitiorum per relatorem Steffen Seibert nuntiavit consilia de re publica non mutatum iri, eo minus de accipiendis migrantibus. Alia confecta esse, alia conficienda. Rem communi consilio Europaeo expediendam esse. Tamen quaedam censurae inter socios administrationis non desunt. Horst Seehofer, rector Unionis Christianae socialis (CSU), fautor Bavaricus factionis Ministrae Primariae Unionis Christianae Democraticae (CDU), negavit post suffragiorum lapsum omnia ut antea pergere posse. Postero die Iovis et Veneris a Cancellaria recusationi maiori obsistendum erit in concilio Europaeo congregato ut migrantium calamitas communi et concordi decreto solvatur.

Sunt qui reputent, cum essent tot factiones fractae et irritae, carente rectore qui certam viam sequatur, lumen Angelae non se inclinaturum: una extremis factionibus resistit.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae