Annus
2 0 1 6


DE ADULESCENTE ITALO IN AEGYPTO NECATO

DE ADULESCENTE ITALO IN AEGYPTO NECATO

Iulius Regeni adulescens qui Cairi domicilium habuerat in cruciatum saepe per septem dies datus est spatio temporis decem vel quattuordecim horarum interposito antequam percusso capite perierit. Quod relatum est ab auctoribus ignotis qui relationem rectoris Medicinae Forensis Cairi renuntiaverunt. Adulescens Universitatis studiorum (Cambridge) speculator die 25 mensis Ianuarii evanuit et cadaver in fossa apud viam autocineticam quae Cairo Alexandriam ducit post novem dies inventus est.

Primum ab auctoritatibus Aegyptiis nuntius de casu viario, deinde de tromocratia vulgatus est. Tamen ratio adhibita ad cruciatum et intervalla inter supplicia propria munerum securitatis videntur.

Administer negotiis praepositus de re se nihil novisse declaravit. Interea grex biocolytarum Italorum Cairi manent nullo auxilio ab Aegyptiis oblato, immo falsa indicia veris mixta effusa sunt ut explicatio necis aptata praevaleat. Administratio Italica per legatos operam datura est ad veritatem et iustitiam postulandam. De occisionis causa tot sententiae sunt, nihil certum cognitum est.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae