Annus
2 0 1 6


PAPA FRANCISCUS ET PATRIARCHA CYRILLUS INTER SE AMPLEXI SUNT Priore die Veneris Habanae Summus Pontifex et Patriarcha Moscovita convenerunt: unus alterum complexus est ac ter mutua oscula in genis dederunt. Conventus ab utroque diu optatus est: demum in loco neutro inclinato, “gratia Dei”, favente praeside Cubano Raulo Castro nec non Vladimiro Putin, in parvo conclavi aëriportus urbis capite Cubae inter se occurrerunt. Hoc primum iter existimatur ut Ecclesia Catholica et Orthodoxa dissensiones componant, sed cursus haud dubie longus in aetate erit, cum Magnum Schisma ab anno MLIV permaneat. Initium soluti gelus anno MCMLXV fuerat sacrorum interdictio ab utraque Ecclesia sublata. Ante biduum Papa et Patriarcha cum duas horas secreto collocuti essent suo quisque cum interprete coniunctam declarationem subscripserunt: ex tot rebus de vexatione Christianorum toto in orbe sed maxime in Medio Orienti, de precibus Deo adhibitis ut tertium bellum mundanum averteret, de familia viri et feminae in controversiam deducta, de iure vitae quod non infitiandum esset, de experimentis geneticis, de pace in Ucraina tractatum est. Tamen multa videlicet differunt: duo episcopi tantum convenerunt; quominus ad integrum consensum eatur, quaestiones theologicae, tot saeculorum simultates, primatus Pontificis obstant. “Quamquam nostrae difficultates adhuc consistunt, convenire possumus et hoc pulchrum est” ait Patriarcha. Ad haec Papa Franciscus addidit: “Consensus simul ambulando fit. Si tantum de theologia ageretur, Deus adveniens, nos etiam disputantes inveniret”.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae