Annus
2 0 1 6


QUID VALEAT VOX CONTRACTA “

QUID VALEAT VOX CONTRACTA “BREXIT”

Hoc verbo brevianti Regni Uniti exitus ab Unione Europaea qui potest fieri indicatur, de qua re pars civium minor consentit. “Brexit”, umbra iam diu pervagans , nunc non tam timenda est. Nam Minister Primarius David Cameron cum Europae auctoritabus egit quibus condicionibus Regnum Unitum in Unione permaneret, quas post paucos dies reputatum est Bruxellis ratas fore. Nuper apud Consilium Civium quae commutanda essent redacta in concordiam cum Praeside Consilii Unionis Europaeae Donald Tusk ipse protulit, inter quas imminutio subsidiorum civibus Europaeis migrantibus, tutela ab arta coniunctione cum Europa, maior potestas senatus rerum publicarum quam Unio Europaea, presidium nationibus quibus euronummi in usu non sint. Ergo neque euronummos nec foedus Schengenianum admissum iri nec Regnum Unitum participem maximae rei publicae in Europa instituendae fore.

David Cameron nunc Europae favet, sed emendata plebis scitu servanda erunt, qui mense Iunio habebitur: ipse sibi cuiusque consensum opus esse novit et factionis conservativae et operariae et civium Scotiae et Valliae et Hiberniae ut certamen suffragiorum superet. Nec desunt in ipsa factione conservativa qui condiciones repugnent : reformationes minores pro petita ab ipso Ministro Primario exstitisse. “Brexit” non tota omissa est.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae