DE STATUIS NUDIS IN CAPITOLIO OPERTIS
DE STATUIS NUDIS IN
CAPITOLIO OPERTIS
Magna exprobratio excitata est toto orbe
praeclaris statuis nudis opertis in Musaeo Capitolino Romano dum
Praeses Iraniae Hassan Rohani in aula Exedra Ministrum
Primarium Matthaëum Renzi convenit qui serius incommodum in
medium protulit. De qua re factiones adversae sed etiam
Administer Bonis Cultus Humani praepositus Darius Franceschini
questi sunt.
Cur hoc factum est, quod bracas evocat
quibus ante nonnulla saecula imagines nudae artificis
Michelangeli Buonarroti tempore Ecclesiae morum correctionis et
emendationis vestitae sunt? Nihil huiusmodi apud Palatium
Quirinalis evenit ubi Praeses Persarum Hassan Rohani cum Praeside rei
publicae Italicae Sergio Mattarella eodem die Lunae ad colloquium
venerat; nihil in colloquio cum ipso Pontifice, quocum de pace
die Martis disseruit. Legati Persici, facta recognitione in
Musaeo Capitolino, petierunt ut causae “marmoreae”
conturbantes occultarentur, equusque Marci Aurelii admotus est ne
pudenda hospiti ostenderet. Aulicus apparatus, ut videtur,
consensu legationis Italicae, commode postulatis indulsit,
iniussu auctoritatis rei publicae.
Quae simulacra tecta sunt? Inter alia Venus
Capitolina, Leda cum cycno, Dionysus, raptus Sabinarum, praeclara
pulchritudinis exemplaria, historiae Romanae coniuncta. Cur tot
reclamationes a toto orbe? Sunt qui putent labem cultus humani
Europae fuisse erga aliorum mores. Num vera reverentia cultus
alieni existimanda est sui cultus abdicatio? Contentio magis
magisque augetur. Quid dicam? Negotia maioris momenti sunt quam
pulchritudo et patriae historia.
Scripsit Lydia Ariminensis
|