Annus
2 0 1 6


PETITIO JIHADISTA BYSANTII EFFECTA EST

PETITIO JIHADISTA BYSANTII EFFECTA EST

Novissimus nuntius per interrete vulgatus est: Byzantii, in Turcarum urbe, vir interemptor sui (kamikaze) diplosus hora nona a.m. inter periegetarum multitudinem effecit ut X peregrini perirent, XV saltem vulnerarentur, omnes exterarum nationum; diruptio, ut quidam rettulit, similis terraemotus visa est. Ex mortuis, IX Germani, quod ipsa Cancellaria Angela Merkel civibus patefecit, sententiam de exitiali re aperiens. Necesse omnes quam primum se bello interponere tromocratiae internationali quae suam foedam faciem in terra Tunisensi, Lutetiae Parisiorum, Ancyrae iam ostendisset.

Petitor civis Syrus esse viginti octo annorum in Arabia Saudita natus fertur, particeps gregis tromocratarum regni Chalifi (ISIS). Caedes in vico Sultanahmet confecta est, quam urbis partem plurimi advenae celebrant, cum hic praeclara Meschita Caelestis et Musaeum Topkaki Palatium sint. Dein vicus clausus est.

Incursus territorum deinceps subsecuti sunt. Hesterno die in urbe capite Iraquiae Baghdad grex quattuor Jihadistarum in praegrande emporium vici Sciitarum ingressus est: XVIII saltem necati sunt, tot sauciati, displosis tromocratis. Altera petitio simul facta est in thermopolio oppidi Muqdadiyah quod a capite centum kiliometra abest: XX mortuos, innumeros vulneratos diruptio viri et pyroboli attulerunt.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae