Annus
2 0 1 6


De viris in Arabia Saudita ad extremum supplicium traditis

De viris in Arabia Saudita ad extremum supplicium traditis

XLVII viri Sauditae de tromocratia capite damnati, extremum supplicium passi sunt: quod ministerium negotiis praepositum versiculos Corani proferens nuntiavit. Omnes condemnati capitis erant quod incursus tromocraticos contra cives moliti essent vel confecissent. Illi, maximam partem, reputati sunt, ut latum est, ab anno MMIII ad annum MMVI petitionum participes fuisse, quae gregi Al Qaedae ascriberentur.

Ad poenam capitalem etiam Nimr al-Nimr rector religiosus Sciita meschitae provinciae Qatif in oppido Al Awamiyya perductus est qui praeterito anno capite de seditione damnatus erat: antequam in vincula mense Iulio anno MMXII coniectus esset, rebelliones Sciitarum duxerat in parte orientali quibus peteret ut provincia Qatif, cuius incolae maximam partem Sciitae sunt, ab Arabia Saudita seiungeretur cumque regno Bahrein se coniungeret. Adversus poenam capitalem plurimi reclamaverunt, immo Irania pro scelere se ulturam esse minitata est. Qui gravis monitus post supplicium iteratum est.

Cum eo frater Mahometus comprehensus est et nepos, tum XVII annorum aetate, sed nunc XXI, qui adhuc captivus, capitis damnatus est. Ad adulescentem adiuvandum etiam “Amnestia inter gentes” operam dedit, quae iura humana violata et cruciatus denuntiavit. Anno MMXV CLVII Sauditae poena capitali affecti sunt: post rem publicam Sinensem et Iraniam in tertium locum Arabia Saudita pro numero succedit.

In urbe capite Persarum vespere plurimi infanda repugnaverunt: reclamantes ampullis Molotovianis usi in legationem Sauditam inierunt, aliqua cubicula vastaverunt atque incenderunt. Etiam in aliis nationibus (Iraquia, Libanus, Barhein, Yemen) factiones Sciitae ira et indignatione excitatae sunt. Auctoritates Civitatum Americae Unitarum curam et sollicitudinem de re protulerunt ac regnum Arabicum hortatae sunt ut iura humana observarentur. “Hoc tempore contentio in Asia Medii Orientis minuenda, non augenda est” inquit relator legationis Johannes Kirby “ liceat ut reclamationes pacifice fiant”.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae