US man uses pizza in self-
Pitta contra armatos pugnavit
Eric Lopez Devictoria, vir quadraginta
annos natus, qui in urbe Miramar US-civitatis Floridianae apud
pittariam quandam munere fungitur portatoris pittae sive
placentae Neapolitanae, cibo hoc ut armis usus est a sceleribus
armatis vespertino tempore incursus. Proiecit scilicet placentam
in faciem proximi aggressoris statimque quam citissime fuga
erupit. Aggressor licet semel in Ericum sclopetaverit,
calidissima placenta obcaecatus ferire portatorem minime valuit.
Cui in tutum aufugere contigit, unde biocolytas magna voce
clamans arcessivit. Hi advenientes tres adulescentes sceleratores
apprehenderunt - nuntiant acta diurna "Florida Sun-Sentinel".
Inter Latinistas tamen adhuc durat pugna de optimo verbo, quo
Italica 'pizza' reddatur. Sunt etiam qui ad etymologiam verbi
spectates proponuntur hunc cibum placentam piceam nuncupare.
Scripsit
|